Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*]((20). 178: Beda n. r. 46 (cfr. n. r. 6. tp. r. 32). — MCap. VI 593.) Tres autem circuli supra dictis zonis inplexi inaequalitates temporum distingunt: solstitialis a parte signiferi excelsissima nobis ad septentrionalem plagam versus , contraque ad alium polum brumalis, item medio ambitu signiferi[*](signiferiFER3ov. -fero R2a. -fer d. signi (om. feri orbis ince) R1) orbis[*](obis F1.bis ao) incedens[*](incidens F1E1a. descendens R2) aequinoctialis.

Reliquorum quae miramur causa in ipsius terrae figura est, quam globo similem et cum ea aquas[*](aqua R2ao. -uam z. quasi F2) isdem intellegitur argumentis. sic enim fit haut dubie, ut nobis septentrionalis plagae sidera numquam occidant, contra

meridianae numquam oriantur, rursusque haec illis[*](ab illis ova.G) non cernantur, attollente se contra medios[*](medio sui F1. -10 (-ios a3) fitu a) visus terrarum globo.[*]((4) Manil. I 215 sqq.) septentriones non cernit Trogodytice et confinis Aegyptus, nec canopum Italia et quem vocant Berenices crinem[*](crines F1RE1a), item quem sub Divo Augusto cognominavere Caesaris thronon, insignes[*](insignis (-nes Fa) sibi (ibi zv) stella Feazva.G) ibi stellas. adeoque[*](ab eoque Ra) manifesto adsurgens fastigium curvatur, ut canopus quartam fere partem signi unius supra terram eminere Alexandriae intuentibus videatur, eadem[*](eandem Fa) a Rhodo terrain quodammodo ipsam stringere, in Ponto omnino non cernatur, ubi maxime sublimis septentrio. idem a Rhodo absconditur magisque Alexandriae, in Arabia Novembri mense, prima vigilia occultus, secunda se ostendit, in Meroë solstitio vesperi paulisper apparet paucisque ante exortum arcturi diebus pariter cum die cernitur.[*]((18-25) Beda n. r. 6.) navigantium haec maxime cursus deprehendunt, in alia adverso, in alia prono mari, subitoque conspicuis atque ut e freto emergentibus, quake in anfractu pilae latuere, sideribus. neque enim, ut dixere aliqui, mundus[*](ita mundus Beda) hoc[*](hic opzva.G) polo excelsiore se attollit— aut[*](aut ll.G. ut opz(Beda)v. ??? ut d. ita ut D) undique cernerentur[*](non cernantur (-nerentur o) opva. G) haec[*](haec (ac F1) ll. om.dT (Beda)) sidera —, verum haec eadem quibusque[*](quibusque F2dR2ov. -bus r) proximis sublimiora creduntur eademque demersa[*](dimersa Ea. dim???sa o) longinquis, utque nunc sublimis in deiectu positis videtur hic vertex, sic in[*](in del. H) illam terrae devexitatem[*](illa terre deuexitate o) transgressis [*](trans uectis R2) illa se attollunt[*](se attolluntur Ra), residentibus quae hic excelsa fuerant , quod nisi in figura pilae accidere non posset[*](posse F1Ra).

[*](MCap. VI 594. — (26-196, 8) Beda n. r. 23.— cfr. MCap. VI 591. 592 extr.) Ideo[*](et ideo FdRa. ideoque va.S) defectus solis ac[*](hac R. et o) lunae vespertinos orientis

incolae non sentiunt nec matutinos ad occasum habitantes, meridianos vero serius[*](serius aD. sepius FR2o. se i???us R. saepius rv) nobis[*](nobis illi D. nobis R2. -bi??? R1. -bili r. cfr. MCap.) illi. apud Arbilam[*](arbilam J coll.V 141. -belam R2Bas.(S). -la G. arabiam ll.v (H)) Magni Alexandri victoria luna defecisse noctis secunda hora est prodita[*](prodita est R2va.S. -ta R1) eademque in Sicilia exoriens. solis defectum Vipstano [*](Vipstano H cum Ursino fam. Rom.p. 28. cfr. Tac. ann. XIV 1. -sanio R2G. -no a3v. uipiano r) et Fonteio cos., qui fuere ante paucos annos, factum pridie kalendas Maias Campania hora diei inter septimam et octavam sensit, Corbulo dux in Armenia inter horam diei decimam et undecimam prodidit visum[*](uisuR1E2a1. -so E1. Usū F1), circuitu globi alia aliis detegente et occultante. quod si plana esset terra, simul omnia apparerent cunctis noctesque non fierent inaequales; nam aeque[*](nam aeque R(?)H. n??? q. a1. neque rv. nam d1T. nam n??? d2) aliis[*](aliis ll.v(H). -ias C) quam in medio sitis paria duodecim horarum intervalla cernerentur, quae nunc non[*](nonF2RdTzv(H). om.rG) in omni[*](in omni R2E2d2in ras.Tzv. omni F2. nomini F1R1. -ine E1a) parte simili modo congruunt.

[*]((14. 15) Beda n. r. 23.) Ideo nec nox diesque[*](an diesue?), quamvis[*](quamuis FdRapv(S). quaeuis E(?)C) eadem[*](eadem om.a), toto orbe simul[*](similis d2p) est, oppositu[*](opposito F1R1p) globi noctem aut ambitu diem adferente. multis hoc cognitum experimentis, in Africa Hispaniaque turrium Hannibalis, in Asia vero propter piraticos terrores simili specularum praesidio excitato, in quis praenuntios[*](praenuntios R2S. -tio??? d1. -tio ē d2. -tiatiuos E2G. -tia- tos v. pr???n???ciatio sidiosos F2. praesidio r) ignes[*](signis R1. -ni F1) sexta hora diei accensos saepe conpertum est tertia noctis a tergo ultimis visos. eiusdem Alexandri cursor Philonides ex Sicyone[*](sitione o. iicyonē F1. icione a. -n??? (iic- R1) R) Elin[*](elin E2G. om.r. ad helin (elin v) d2in ras.opv) mille et ducenta stadia novem diei confecit horis indeque[*](indeque E2opv. inde r.om.d), quamvis declivi itinere, tertia noctis hora remensus est[*](reuersus est (om.saepius) opz) saepius.

causa[*](causae F1Ea), quod eunti cum sole iter erat, eundem[*](eundemque d2opzva.G) remeans obvium contrario praetervertebat[*](p??????uertebatF1R1ova. G) occursu. qua de causa ad occasum navigantes, quamvis brevissimo die[*](diei F1R1Ea), vincunt[*](iungunt Ea) spatia nocturnae navigationis, ut solem ipsum comitantes.

[*](Beda tp. r. 31.)[*](MCap. VI 595. Beda n. r. 48. — (10) cfr. Plin. VI 217. 218.) Vasaque horoscopa[*](horoscopa v(S).pica J. -pii Beda. oroscopia R2. orospica a. oro??? R1. horo-spica dEpH. horisp- FT) non ubique eadem sunt usui, in trecenis stadiis aut, ut longissime, in quingenis[*](quingenis U30. -entis ll.v)[*](dist.P) mutantibus semet[*](semitū (-tā a) maris Fea) umbris solis. itaque umbilici, quem gnomonem appellant, umbra in Aegypto meridiano tempore aequinoctii die paulo plus quam dimidiam gnomonis mensuram efficit, in urbe Roma nona pars gnomonis deest umbrae , in oppido Ancona superest quinta[*](quinta om.a. (Quinta, decima H)) tricesima, in parte Italiae, quae Venetia appellatur, isdem horis umbra gnomoni par fit.

[*](cfr. Berger Eratosth. fragm. p. 124.)[*](Beda n. r. 48. — (14) cfr. Plin. VI 183. V 59. Strabo I p. 114.— Lucan. II 587.—(20) Plin. VI 171.)

Simili[*](simili quidem Beda) modo tradunt in Syene oppido, quod est supra[*](super Beda) Alexandriam quinque milibus stadium[*](stadio rum E(?)dova.S(D)), solstiti die medio nullam umbram iaci puteumque eius experimenti gratia factum totum inluminari. ex quo apparere[*](appareret Beda) tum[*](tum om.o) solem illi loco supra verticem esse, quod et in India supra flumen Hypasim fieri tempore eodem Onesicritus scribit[*](scripsit d(Beda) va. S. cfr. p. 198,11). constatque in Berenice urbe Trogodytarum, et inde[*](et inde d2opv(D).unde rS) stadiis IIII.DCCCXX in eadem gente Ptolemaide oppido, quod in margine Rubri maris ad primos[*](primos F2dR2ov. -mum r) elephantorum venatus conditum est, hoc idem ante solstitium quadragenis quinis diebus totidemque postea[*](post (p1F2) eosF2o (Beda)) fieri, et per eos XC dies in

meridiem umbras iaci.[*](cfr. Strabo I p. 32. II p. 77. Ammian. XXII 15, 31. MCap. VI 593. — cfr. —Plin. VI 69.) rursus in Merö— insula haec[*](haec om.d1. quae Beda. quae est ova.H) caputque[*](caput quęęF2. apudque d1. apud y. caput d2o (Beda)va.H) gentis Aethiopum[*](et quinqueova. H) V milibus stadium[*](stadiorum R (?) oyva. S) a Syene in amne Nilo habitatur — bis anno[*](in anno y (Beda)) absumi umbras, sole duodevicesimam tauri partem et quartam decimam leonis tunc[*](tuncF2D. hunc r. om.dopv) obtinente. in Indiae[*](india R2va.G(S)) gente Oretum mons est Maleus nomine, iuxta quem umbrae aestate in austrum, hieme[*](hieme ad opy(Beda)va.G) in septentrionem[*](VII triones iaciunt y) iaciuntur. quindecim tantum noctibus ibi apparet septentrio. in eadem India Patalis, celeberrimo portu, sol dexter oritur, umbrae in meridiem cadunt. septentrionem [*](septentrionū F1a) ibi Alexandro morante adnotatum prima tantum parte noctis aspici. Onesicritus, dux eius, scripsit, quibus in locis Indiae umbrae non sint, septentrionem non conspici, et ea[*](et ea Edopv(J). ex ea y. ea FR2aS. a R1. ex eo (Beda)D2) loca appellari ascia, nec horas dinumerari [*](denumerari y) ibi.

et[*](et FdTE1ay(Beda)S. ex R. et in opv.at in E3C(D)) tota Trogodytice umbras bis quadrag enis[*](XLV Fa. quadraginta quinque ropv. cfr. p. 197,23) quinis diebus in anno Eratosthenes in contrarium cadere prodidit.[*](MCap. VI 695. Beda tp. r. 31. — cfr. Strabo II p. 133. — Plin. IV 104. Caes. BG V 13, 3. cfr. Berger Eratosth. fragm. p. 124.)

sic fit, ut vario lucis incremento in Meroë longissimus dies XII[*](XV y) horas[*](horas om.Ead1Ty) aequinoctiales et octo partes unius horae colligat, Alexandriae vero XIIII horas[*](XIII horas o), in Italia XV, in Britannia[*](brit tania (-nnica a) hispania Fra) XVII[*](XVIII y), ubi aestate lucidae noctes haut dubie[*](dubi F1R. -biad1T. -bitare D) se promittunt[*](fe promittunt ego. cfr. XV 1107.(X 82). repromittunt (???e pro- R) F2dTRopv. -itiū . -ittit y. promunt Ea.promittunt S. perm- D), id quod cogit ratio credi, solstiti diebus accedente sole propius verticem

mundi angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus noctesque e diverso ad brumam remoto.[*](Dicuil 7, 7. — (cfr. Diog. Lae. II 1).) quod fieri in insula Thyle Pytheas Massiliensis scribit[*](qui (quaes F1) scribit E1a. scribsit y2i. -psit E2pva.S), sex dierum navigatione[*](nauigationem y) in septentrionem[*](septentrionali Fa. -on??? R1) a Britannia distante, quidam[*](quaedam FR1a) vero et in Mona, quae distat a Camaloduno Britanniae oppido circiter CC[*](CC milia R2S. -libus E (?)d ov (J)), adfirmant.