Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Inter crimina ingrati animi et hoc duxerim[*](dixerim F2ava. G) quod naturam eius ignoramus.[*]((22-188, 2) Beda n. r. 46. (cfr. Sen. NQ IV 11, 3).) est autem figura prima, de qua consensus iudicat. orbem certe dicimus terrae globumque verticibus includi fatemur. neque enim absoluti orbis est forma in tanta montium excelsitate[*](celsitate y), tanta camporum planitie, sed cuius amplexus, si cuncta[*](cuncta (-nta F1) ll. (Beda) v. capita E3C e coni. coll. Sen. NQ IV 11. (iungenda liniarum ambitu))
liniarum[*](linearum Reaopva.S) conprehendantur ambitu[*](ambitus F1Ra. habitu o), figuram absoluti orbis efficiat, id[*](id om.y) quod ipsa rerum[*](re rerum Ee. ratio rerum et E3) natura[*](natura ll.D. -rae E3v) cogit[*](cogit ratio va.D), non isdem[*](isdem ay. hisd- FR. eisd- E(?)opva.S(D)) causis, quas attulimus in caelo. namque in illo cava in se convexitas vergit et cardini suo, hoc est terrae, undique[*](incumbit undique y) incumbit. haec ut solida ac[*](ad Ra. a??? F1. atque va.D) conferta[*](conferta a) adsurgit intumescenti similis extraque protenditur[*](portenditur Fd1R1Ea). mundus in centrum vergit, at terra exit a[*](a (pro at) FdEa) centro[*](a (ad F2) centrum F), inmensum eius globum in formam orbis adsidua circa eam mundi volubilitate cogente.[*](cfr. Macrob. in som. Scip. II 5, 23 sqq. — (16) Beda tp. r. 34.) Ingens hic pugna litterarum contraque vulgi[*](uulgi opinionem ova.G), circumfundi terrae undique homines conversisque inter se pedibus stare, et cunctis similem esse verticem[*](uer ticem (sc. terrae) ll. caeli uert- F2R2E2opyv. uert- caeli d2), simili modo et[*](et ego. ex ll.v) quacumque parte media[*](media ll. -Iā a3v. om.p) calcari, illo quaerente , cur non decidant contra siti, tamquam non ratio praesto sit, ut nos non decidere mirentur illi. intervenit sententia quamvis indocili probabilis turbae, inaequali globo, ut si sit figura pineae nucis, nihilo minus terram undique incoli[*](includi y).[*]((19-23) Beda n. r. 45.— (189, 1-3. 6) Dicuil 9, 11. — (3. 4) cfr. Sen. NQ IV 11, 2.) sed quid hoc refert, alio miraculo exoriente, pendere ipsam[*](ipsas Fd1a. -sos R1d2va.B) ac non cadere nobiscum, ceu spiritus vis, mundo praesertim inclusi, dubia sit[*](dubium sit an F2d2ecorr. va.G), aut possit cadere, natura repugnante et quo cadat negante. nam sicut ignium sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis, spiritus nisi in spiritu[*](nisi sit in spiritu sic R2. nisi in a. in F.omR1E1), sic[*](sic et Beda. ita ova.S) terrae, arcentibus[*](cohaerentibus Beda) cunctis, nisi in se locus non est. globum tamen effici mirum est in tanta planitie maris camporumque. cui sententiae adest
Dicaearchus, vir in primis eruditus, regum cura permensus montes, ex quibus altissimum prodidit Pelium[*](pelion va.D 3 dist.C) MCCL passuum ratione perpendiculi, nullam esse eam portionem universae rotunditatis colligens. mihi incerta haec videtur coniectatio, haud[*](aut FR. an p) ignaro[*](ignaro C(D). -ros R2. -noto R1S. -noro rv) quosdam Alpium vertices longo tractu nec breviore quinquaginta milium[*](milium FdR1S. -lia R2ap. -libus E(?)v (D)) passuum adsurgere. sed vulgo maxime[*](maxime FR1aozv. -ma a3rB) haec pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. atqui non aliud in rerum natura[*](natureFro) adspectu manifestius. namque[*](nam FdR1E1a) et dependentes ubique guttae parvis globantur orbibus et pulveri inlatae frondiumque lanugini inpositae absoluta rotunditate cernuntur, et in poculis repletis media maxime tument, quae propter subtilitatem umoris mollitiamque in se residentem[*](residente FraT) ratione facilius quam visu deprehenduntur. idque etiam magis mirum, in poculis repletis addito umore minimo circumfluere quod supersit, contra evenire ponderibus additis ad vicenos saepe denarios, scilicet quia intus recepta[*](recepta Fa3v. -tu a. -tum d2in ras.Ep. -t R1. -ta saepe R2) liquorem in verticem attollant, at cumulo eminenti[*](emi nenti R2S. -te rv) infusa delabantur[*](dilabantur va.D). eadem est[*](est om.FR1a) causa, propter quam e navibus terra non cernatur , e navium malis conspicua[*](conspitia F1. -iciatur R2), ac procul recedente[*](recedente dv. prec- F. proc- R2Ea. protend- R1) navigio, si quid quod fulgeat religetur in mali cacumine, paulatim descendere[*](destendere F. dist- R1a) videatur et postremo occultetur[*](conculcetur a. excuFR1. exu- E). denique oceanus, quemfatemur ultimum, quanam[*](quan FR1. qui in a) alia figura cohaereret[*](coheret FR1a) atque non decideret nullo ultra[*](intra FdR1E1a1) margine includente? id ipsum[*](id ipsum R1dTS. in id ips- Ffa. id ips- nullum R2. ips- E1. ips- id E2v) ad miraculum redit, quonam modo, etiamsi globetur, extremum non decidat mare. contra quod, ut sint plana[*](plena FE1a) maria et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio magnaque gloria inventores Graeci subtilitate geometrica docent.[*]((10-19) Beda n. r. 44.) namque cum e sublimi in inferiora aquae ferantur et sit haec natura earum confessa nec quisquam dubitet in litore ullo[*](??? illo d2. ultro coni.D2) accessisse eas quo longissime devexitas passa sil, procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius a[*](a ll.v(S).del.B) centro esse terrae, omnesque linias, quae emittantur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri quam quae ad extremum mare a primis aquis; ergo totas omnique ex parte aquas vergere in centrum ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur.[*](cfr. Sen. NQ III 3. 15, 1. 7, 3 et 4. 4. 5. — (23. 24) cfr. Mela III 44. 45. - § 167: MCap. VI 617-619. cfr. Berger Eratosth. fragm. p. 91. (cfr. Vellei. II 106, 3. Tac. Germ. 34. Plin. VI 58).) Quod ita formasse artifex natura[*](naturae FfT) credi debet, ut, cum terra arida et sicca constare per se ac sine umore non posset, nec rursus stare aqua[*](aque dT. aquis F1Ra) nisi sustinente terra, mutuo inplexu[*](in flexu Ea. compl - dT. ampl- va.G) iungerentur[*](fungerentur F1R1a1dT), hac sinus pandente, illa vero permeante totam, intra extra, supra infra,[*](infra Beda. om. ll.v. cfr. Welzhofer p. 39) venis ut vinculis[*](an ut cuniculis?) discurrentibus, atque etiam in summis iugis erumpente, quo spiritu acta et terrae pondere expressa siphonum modo emicat tantumque a periculo decidendi abest, ut in summa quaeque et altissima exsiliat. qua ratione manifestum est, quare tot fluminum cotidiano accessu maria non crescant.
est igitur in toto suo globo tellus medio ambitu praecincta circumfluo mari, nec argumentis hoc investigandum[*](uestigandum FRd2SJ), sed iam experimentis cognitum.
A Gadibus columnisque Herculis Hispaniae et Galliarum circuitu[*](circuits Fado) totus hodie navigatur occidens.
septentrionalis vero oceanus maiore ex parte navigatus est, auspiciis Divi Augusti Germaniam classe circumvecta ad Cimbrorum promunturium et inde inmenso mari prospecto aut fama cognito Scythicam ad plagam et umore nimio rigentia. propter quod minime verisimile[*](uerisimilis F1a) est illic maria deficere, ubi umoris vis superet[*](supere F1Ra). iuxta vero ab ortu ex Indico mari sub eodem sidere pars tota vergens in Caspium mare pernavigata est Macedonum armis Seleuco atque Antiocho regnantibus, qui et Seleucida et Antiochida ab ipsis appellari voluere.[*](MCar VI 619-621. —§ 169. 170: MCap. VI 621.) et circa Caspium multa[*](multo F1a. -to labore d2z. mare R1) oceani litora explorata parvoque brevius[*](breuibus F1a) quam totus hinc aut illinc septentrio eremigatus[*](eremigatus E2(?)v.rem- ll.(MCap.)), ut iam[*](iam ego. tamen ll.v) coniecturae locum sic [*](dist. ego)quoque non relinquat ingens[*](ingeniisR1. id R2) argumentum paludis Maeoticae[*](meotiae F. -tie ad1. -tide Rd2), sive ea illius oceani sinus est, ut multos adverto credidisse, sive angusto discreti situ restagnatio. alio latere Gadium ab eodem occidente magna pars meridiani sinus[*](situs F1R1a) ambitu[*](ambitu E(?)v. om.o. -tus r) Mauretaniae[*](mauritaniae R aova.S) navigatur hodie. maiorem quidem eius partem et orientis victoriae Magni Alexandri lustravere usque in Arabicum sinum, in quo res gerente C.[*](C. om.FR1adT) Caesare Augusti filio signa navium ex Hispaniensibus[*](hispanensibus Ea. -niensium R2) naufragiis feruntur agnita.[*](Mel III 90. Nepos fr. 48. Halm. Cael. Ant. fr. 56 (Peter p. 107).) et Hanno Carthaginis potentia florente circumvectus a Gadibus ad finem Arabiae navigationem eam prodidit scripto, sicut ad extera Europae noscenda missus eodem tempore Himilco. praeterea Nepos Cornelius auctor est Eudoxum[*](eudoxiū???F2d2 -ius F1Ea) quendam[*](quondam FE1a. qu???n d1) sua aetate, cum Lathyrum[*](latyrum Ra. -thurum H) regem fugeret, Arabico sinu egressum Gades[*](gadium E1a. gad???F1. ???ad???R1. cades R2) usque pervectum, multoque ante eum Caelius Antipater vidisse se qui navigasset ex Hispania in Aethiopiam commercii gratia. [*](Nepos fr. 47. Mela III 45.)idem Nepos de septentrionali circuitu tradit Quinto Metello Celeri, Afrani[*](ofrani a. C. (L. H) Afranii va.D. africani RVen.) in consulatu collegae, sed tum Galliae proconsuli, Indos a rege Sueborum[*](sue borum FraD2. cfr. IV 81.100. sueuo- r(?)v. botorum Mela) dono datos, qui ex India commercii causa navigantes tempestatibus essent in Germaniam abrepti. sic maria circumfusa undique dividuo globo partem orbis auferunt nobis, nec inde huc nec hinc[*](neque hinc F2dE2o2. neque F1E1ao1) illo pervio tractu. quae contemplatio apta detegendae mortalium vanitati poscere videtur, ut totum hoc, quicquid est, in quo singulis nihil satis est, ceu subiectum oculis quantum sit ostendam.Iam primum in dimidio conputari videtur, tamquam nulla portio ipsi decedat[*](decedat F2pzv.cidat F1dEo. -dit a. -datur R(?)G) oceano, qui toto circumdatus [*](circumdatur R) medio et omnes ceteras fundens recipiensque aquas et[*](etom.FR1ao) quicquid exit in nubes ac[*](ac v. hac R. aut ro) sidera ipsa tot ac tantae[*](tota tante do. tota & ante F1Ra. tot et tante F2va.S) magnitudinis pascens, quo tandem amplitudinis[*](pascens — amplitudinis F2dv. om.r) spatio credetur[*](crederetur FRa. (terra creditur habitari ova.G)) habitare? inproba et[*](et om.F1Ra) infinita debet esse tam vastae molis possessio.[*](Beda tp. r. 34. — Cic. som. Scip. 6,13 (Macrob. II 17. 18. 21). Verg. geo. I 233 sqq. Mela I 4. MCap. VI 602.) adde[*](adde E2opv. age r) quod ex relicto[*](relicto spatio opva.G) plus abstulit caelum. nam cum sint eius quinque partes, quas vocant zonas, infesto rigore et aeterno gelu premitur[*](premitur gelu Eova. G) omne, quicquid est subiectum[*](uerticem (om. huno) y) duabus extremis utrimque circa vertices, hunc, qui trionum septem[*](trionē septem F. septē trionē a. -mtrio (G. -ion v) E(?)va.S) vocatur, eumque, qui adversus illi austrinus appellatur. perpetua caligo utrobique et alieno molliorum siderum adspectu maligna ac pruina tantum
albicans lux. verum media[*](uerum media ego. uero med- ll.v. med- uero E3G. (dist.G)) terrarum, qua[*](qua R2a2v. quae FE. que r) solis orbita est, exusta flammis et cremata comminus vapore torretur[*](torrentur FraSJ). circa[*](et circa a. circa quam opva. G) duae tantum inter exustam et rigentes temperantur eaeque ipsae inter se non perviae propter incendium siderum [*](siderum ll. P H. -ris R2ov(S)).[*]((11) Beda n. r. 42.— (12) cfr. Plin. VI 31.) ita terrae[*](terre et tres Fa. -restres Rd) tres partes abstulit caelum; oceani rapina in incerto est. sed et relicta nobis una portio haud scio an etiam in maiore damno sit, idem siquidem oceanus infusus in multos, ut dicemus, sinus adeo vicino accessu[*]( lib.3 sqq.) interna maria adlatrat, ut centum[*](uicentum F. u ce- a. uice num R1) quindecim milibus passuum Arabicus sinus distet ab Aegyptio mari, Caspius vero CCCLXXV a Pontico, idem interfusus intrat[*](intra D cum U29) per tot[*](tota F1Rad) maria, quibus Africam, Europam, Asiam[*](asiam FdTaoG(S). -mque rv(L)D) dispescit[*](dispesci R1. -pcit a. -pertit ova.G. dumdispertit z), ut[*](ut ego. om. ll.v) quantum terrarum[*](dist. H) occupet[*](occupet FdRav. -patE(?)H.petur (om. conputetur) op)?[*]((18) cfr. Sen. NQ I prol. 11 sqq.) conputetur etiamnum[*](etiamnum ego. -unc. ll.v) mensura tot fluminum , tantarum paludium[*](paludium ll.v(S). -dum doC), addantur et[*](et ll.dopv. ac D) lacus, stagna, iam elata in caelum et ardua aspectu quoque iuga, iam silvae [*](dist. J) vallesque praeruptae et solitudines ac mille[*](ac mille FdEaop. et mille R(?)v) causis deserta; detrahantur hae[*](haec FdR1a) tot portiones terrae, immo vero, ut plures tradidere, mundi puncto[*](punctus d2inras.ova.J) (neque enim aliud est terra in universo): haec est materia gloria nostrae, haec sedes. hic honores gerimus[*](regimus FR1E1a), hic exercemus imperia, hic opes cupimus, hic tumultuamur[*](tumultuatur ova.H) humanum genus, hic instauramus bella etiam civilia mutuisque caedibus laxiorem facimus terram! et, ut publicos gentiumfurores transeam, haec, in qua conterminos pellimus furtoque vicini[*](caeni F1R1) caespitem nostro solo adfodimus[*](adfodimus ll.v. ordimur opz.prob. Gronov. et Rück 3 p. 239), ut, qui latissime rura metatus fuerit ultraque famam[*](famam ll.v(S). fines (Sabell.) C) exegerit adcolas, quota terrarum parte gaudeat vel, cum ad mensuram avaritiae suae propagaverit , quam tandem portionem eius defunctus obtineat?[*](cfr. MCap. VI 601. 602.) Mediam esse[*](esse terram F2zD) mundi totius[*](totius terram va. G) haut dubiis[*](dubie F1R1E1a) constat [*](constat terram o) argumentis, sed clarissimo[*](cla rissime E(?)pva.D) aequinocti paribus horis. nam nisi in medio esset[*](esset om.F1R1E1a.an recte?), aequales dies noctesque habere[*](habere (sc. terram) R2opv. -ret F1R1a. -ri F2dE(?)C) non posse[*](posse Edopv. ent rS) deprehendere[*](deprehendere FR1E1aTJ. -rē d. -rent E2. -retur op.runt R2v(Brot.). -dunt H) est[*](est ego. et ll.v) dioptraeque[*](dioptraeque ego.ae quae ll.v. in ap spat. vac.) vel maxime confirmant [*](id confirmant E2v. ut conf- F2dp), cum[*](cum R2E2pv. cum et dT. et r) aequinoctiali tempore ex eadem linia ortus occasusque cernatur[*](cernatur — 11 occasus quae om.F1R1E1a), solstitiali[*](solstitiali exortu F2E2T. -li occasu R2. -lis exortus va.S) exortus per suam liniam, brumali occasus[*](brumalis occasusque R2. om. que T. -lisue occasus va.S). quae accidere nullo modo possent nisi in centro sita[*](sita esset E3pv (sc. terra)).