Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](init.: (Cic. de nat. deor. II 18, 47.) Beda n. r. 3.) Formam eius in speciem orbis absoluti globatam esse nomen in primis et consensus in eo mortalium orbem appellantium, sed et argumenta rerum docent, non solum quia talis figura omnibus sui[*](suis F2(item v.15)) partibus vergit in sese ac sibi ipsa[*](ipsi a.om.o) toleranda est seque includit et continet nullarum egens compagium[*](compagium F1EaD. -gum F2do(B)S. -ginum pv) nec finem aut initium ullis sui partibus sentiens, nec quia[*](ne qui (neque F2) ad Fa) ad motum, quo subinde[*](subinde ll.v. sublime D. an rotunde (scriptum olim rutunde)?) verti mox adparebit, talis aptissima est, sed oculorum quoque probatione [*](pro- batione hoc declaratur F2in marg.z), quod convexus mediusque quacumque cernatur, cum id accidere in alia non possit figura.
Hanc ergo formam eius aeterno et inrequieto ambitu, inenarrabili celeritate, viginti quattuor horarum spatio circumagi solis exortus et occasus haut dubium
reliquere. an sit[*](an autem sit F2z) inmensus et ideo sensum aurium excedens [*](excedens facile E2. fac- exc- pva.H) tantae molis rotatae vertigine adsidua[*](adsiduus F2z) sonitus, non equidem[*](quidem Fa) facile[*](facile om.E1) dixerim, non, Hercule, magis quam circumactorum simul tinnitus siderum suosque volventium orbes an dulcis quidam[*](qui- dem E1va.H) et incredibili suavitate[*](incredibilis suauitatis F2f) concentus[*](conceptus F1E1a1). nobis qui intus agimus iuxta diebus noctibusque tacitus labitur mundus.[*](cfr. Plat. Timaeus p. 33 (Cic. Tim. 6. de nat. deor. 1. 1.).) esse innumeras ei effigies animalium rerumque cunctarum inpressas nec, ut in volucrum notamus ovis, levitate[*](leuitate FaJ2. laeu- r(?)v) continua lubricum corpus, quod clarissimi[*](clarissimi dT(?)v. -mum r) auctores dixere, terrenorum[*](terrenorum F2f.cfr. Welzhofer p. 73. tenerum rv. uerum d2p. rerum z(P)H) argumentis indicatur[*](indicatur (-cant p) F2zpv. iud- r), quoniam inde deciduis rerum omnium seminibus innumerae, in [*](dist.ego coll. IX 2) mari praecipue ac plerumque confusis monstrificae, gignantur effigies, praeterea visus probatione, alibi ursi[*](alibi plaustri alibi ursi E2va.S. alibi ursi al. plaustri F2d), tauri alibi, alibi litterae figura[*](figurae F1Ea. -ra ē F2), candidiore medio per verticem circulo.[*](Beda n. r. 3.—Aelius Stilo ap. Varr. LL V 18. (Am- brosius hexaem. II 4, 15. Isidor. nat. rer. 12, 2.))