Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
equidem et consensu gentium moveor; namque et[*](namque et Fa. -que op. nam et Beda. nam quem r(?)v) Graeci[*](graeci FE1ad. cosmos (-on v) graeci E2opv. post ornamenti add. cosmuranon quem F2in marg. (apud Graecos . cosmos appellatur Beda)) nomine ornamenti appellavere eum et nos[*](et nos ll.v(S). nos G) a perfecta absolutaque elegantia mundum. caelum quidem[*](autem (pro quidem) F2in ras.) haut dubie[*](dubie a F2) caelati argumento diximus[*](dicimus F2z (Ambros., Isid.)), ut interpretatur M. Varro. adiuvat rerum ordo discripto[*](discripto F1 des- rv) circulo qui signifer vocatur in duodecim animalium effigies et per illas solis cursus[*](cursui F2aTz. -su va.G) congruens tot saeculis ratio.
[*](cfr. Cic. de nat. deor. II 36, 91.)[*](extr.: Beda n. r. 3.) Nec de elementis video dubitari quattuor esse ea[*](ea om.FE1a): ignium[*](ignium (agn- F1) EaF1B. -neum dT. -nitum opfv. -nem F2z (D Herm. XXXIIp. 333)) summum[*](summum F2E1azC. -mo rv), inde tot stellarum illos conlucentium oculos; proximum spiritus[*](spiritus F1edv. -tum r), quem Graeci nostrique eodem vocabulo aëra appellant, vitalem hunc et per cuncta rerum meabilem totoque consertum[*](confertum Eopv. conf- r); huius[*](cuius opva.G) vi suspensam cum quarto aquarum elemento librari medio[*](an in medio?) spatii[*](spatio F2apC) tellurem. [*]((13. 14) Beda'n. r. 3.)ita mutuo conplexu diversitatis effici nexum et levia ponderibus inhiberi quo minus evolent, contraque gravia ne ruant suspendi, levibus[*](leuibus E2d2opv.om.r. an intercidit post tendentibus?) in sublime tendentibus. sic pari in diversa nisu[*](nixu d. nifi a. uisu p) in suo[*](in sua E2. ui sua opva. H) quaeque consistere, inrequieto mundi ipsius constricta circuitu, quo semper in se recurrente[*](recurrente (vel coeunte) CFW Müller p. 21 n.3. cfr. XXXVI 117. currente ll.v) imam[*](unam op) atque mediam in toto esse[*](esse FdaE3G(D). om.Eopv(S)) terram, eandemque uni[*](uniuersi C)- verso cardine[*](cardinem J) stare pendentem, librantem[*](librantemque F2zT) per quae pendeat, ita solam inmobilem circa eam volubili universitate; ean[*](eandemque dpva.G(S))- dem ex omnibus necti eidemque omnia inniti[*](omnia innecti op).[*]((15-17) Beda n. r. 12. Cic. nat. deor. II 51. schol. German. p. 182, 15. Isid. n. r. 23, 3.)