Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Haut procul abesse videantur et praedulces siliquae, nisi quod in iis[*](is F1. his EaS) ipse manditur cortex. digitorum omnis[*](omnis ll.H. hominis v) longitude illis et interim falcata, pollicari latitudine. glandes inter poma numerari non possunt, quam ob rem in sua natura dicentur.

[*](16,15)

Reliqua carnosi sunt generis, eaque bacis atque carnibus distant. alia acinis caro, alia moris, alia unedonibus , et alia acinis, inter cutem sucumque, alia myxis[*](mixis ll), alia bacis ut olivis. [*](Th. I 12, 1. — (20) Athen. II 51d. Col. X 402. — (21) Th. C I 17, 1. (Pl. XVI 102). — (22) cfr. Pallad. III 25, 30.)[*]((2) Ov. M I 105. (Pl. XVI 180).) moris sucus in came vinosus, trini colores, 20 candidus primo, mox rubens, maturis niger. in novissimis florent, inter prima maturescunt. tingunt manus suco matura [*](maturę (mare F) luunt (ruunt v) ll.va.B), eluunt acerba[*](acerbę Ea). minimum in hac arbore ingenia profecerunt , nec nominibus nec insitis[*](insitu coni. Dal. an insitione?); nec alio mode quam

pomi[*](pomi B. pompei ll.v)[*](dist. (U 251) D) magnitudine differunt mora Ostiensia[*](Ostiensia & v. -si & ll) et Tusculana Romae[*](romane DFG). nascuntur et in rubis[*](rubus Fa), multum differente callo[*](callo D2v. cauo Ea. catio r).

[*](Ov. ib. 104. Varro II 1, 4. — (5) Th. III 16, 4 extr.) Aliud corpus et[*](et ll. est Bas. est et v. (corpus = caro: cfr. p. 543, 17 et § 112. 113)) terrestribus fragis, aliud congeneri eorum unedoni, quod solum pormum simul[*](simul e ego. simile ll. v) e frutice[*](frutice (-cę Ga) ll. -ci v(H). fructui B) terraeque[*](terrae B) gignitur. arbor ipsa fruticosa. fructus anno maturescit , pariterque floret subnascens et prior coquitur[*](cogitur L). mas sit an femina sterilis, inter auctores non constat. pomum inhonorum,[*]((9) Th. ib. init. (Athen. II 50ef. Diosc. I 175. (Pl. XXIII 151). — Col. VIII 17, 13. 10, 4. VII 9, 6. — Iuba fr. 54 Mü.) ut cui nomen ex argument sit[*](fit EaBrot.) unum tantum edendi. duobus tamen his[*](his ego. hic FGEa. hoc D(?)v) nominibus appellant[*](appellant sc. arborem, non pomum) Graeci comaron et memaecylon[*](memaecylon D. mymęc- F mymec- Ea. memec- v. cfr. Th.), quo apparet totidem esse genera; et apud nos alio nomine arbutus vocatur. Iuba auctor est quinquagenum cubitorum altitudine in Arabia esse eas.

[*]((17) cfr. Th. I 12, 1. 11, 4.) Acinorum quoque magna est differentia, primum inter uvas ipsas callo, teneritate[*](teneritate (DG?) v. temer- FEa), crassitudine, interiore ligno aliis parvo et aliis etiam gemino, qui minime feraces musti[*](mufti v. multi ll). plurimum vero differunt hederae sabucique acini, et[*](et G. ex ll. in v) figura[*](figurae DFG) etiam Punici, angulosi quippe soli. nec cutis[*](cutis D2v. ut is (his Ea) r) ulla singulis praeter communem quae est candida. totisque sucus et caro[*](curo F2ad marg. curę E2superscr. cura a) est, iis[*](his EaS) praecipue quibus parvolum[*](paruulum Eava.S (item § 130)) inest ligni. magna et bacis differentia:[*]((4) Diosc. I 172.) aliae[*](aliae v. -ie DFG. -ia Ea) namque[*](nam quę F. naque a) sunt olivis[*](ouilis E), lauris et alio modo loto, cornis[*](carnis F1), alio myrtis, lentisco. aquifolio enim ac

spinae sine suco, medioque etiamnum[*](etiam nunc Ea) genere inter bacas acinosquecerasis. pomum iis[*](his EaC) primo candidum et fere omnibus bacis; mox aliis virescit, ut olivis[*](oliuis v. -ua FEa. -uae DG(?)S), lauris[*](lauris v. -ri ll.S(D). -rui J), rubet vero moris, cerasis, cornis[*](cornis—ce- rasis om.F). dein nigrescit moris, cerasis, olivis.

[*](Athen. II 51a. Tertull. apol. 11. (ad nat. II 16). Isid. XVII 7, 16. (Diosc. I 157. Pl. XXIII 141).) Cerasi[*](an cerasia? cfr. eadem (v. S) et XXIII 141. XVIII 232) ante victoriam Mithridaticam L. Luculli [*](lucilli FEa) non fuere in Italia, ad urbis annum DCLXXX. is primum invexit[*](inuexit ego. uexit ll.v. cfr. XXXVI 54) e Ponto, annisque CXX trans oceanum in Britanniam [*](uncos pos. J) usque pervenere; eadem [ut diximus] in Aegypto nulla cura potuere gigni. cerasorum[*](ceraseorum d) Aproniana maxime rubent, nigerrima sunt Lutatia[*](Lu- tatia H. ut atia d. ut attia DFG. ut actia (-iua E1) Eav), Caeciliana[*](ceciliana FEa) vero et rotunda. lunianis[*](Iunianis zH. uini- D2. iuli- v. iunianus E. uini-r) gratus sapor, sed paene[*](paene H. pene ll.v) tantum sub arbore sua, adeo[*](sua adeo D2v. sua- deo r) teneris, ut gestatum non tolerent. principatus duracinis quae Pliniana Campania appellat, in Belgica vero Lusitanis , in ripis etiam Rheni[*](Rheni v. rheniterni ll). tertius iis[*](iis FC. is v. his EaS) colos e nigro ac rubenti viridique[*](uiridisque E), similis maturescentibus semper. minus quinquennium[*](quinquennio zva.G) est quod prodiere quae vocant laurea,[*]((19) Athen. II 50d. — (20) Pallad. XI 12, 4. 9. Geop. X 41, 1. 42.) non ingratae amaritudinis, insitae in lauru[*](lauro Eava.D). sunt et Macedonica, parvae arboris[*](arbores... excedentes Ea) raroque tria cubita excedentis, et minore etiamnum[*](etiamnunc Eava.Bas.) frutice[*](fruticae Fa. -ca E) chamaecerasi. inter prima hoc e pomis colono gratiam annuam refert. septentrione frigidisque gaudet, siccatur etiam sole conditurque ut oliva[*](oliuae DFG) cadis.

[*]((22) Col. XII 10, 3. Diosc. I 172.) quae[*](sq. dist. ego) cura et cornis atque etiam lentisco adhibetur.

ne quid non hominis ventri natum esse videatur, miscentur sapores et alio alius placere cogitur; miscentur vero et terrae caelique tractus: in alio cibi genere India advocatur, in alio Aegyptus, Creta, Cyrene[*](cyrena F1. -rinę Ea) singulaeque terrae[*](terre E. -enae F). nec cessat in veneficiis vita, dum[*](uta dum F1. uitandum F2) modo omnia devoret[*](deuoret (DG?) v. -rat FEa). planius hoc fiet[*](fiet v(J). fiet et ll.S(D)) in herbarum natura.