Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Th. C VI 4,1. (1, 1).) Interim quae sunt communia et[*](an et delendum?) pomis omnibusque sucis saporum[*](uaporum F) genera XIII[*](an X?) reperiuntur: dulcis, suavis , pinguis, amarus, austerus, acer, acutus, acerbus, acidus, salsus. praeter haec tria sunt genera mirabili maxime natura : unum in quo plures pariter sentiuntur[*](sentiunt DFG) sapores, ut vinis[*](binis F.an in uinis?); namque in iis et austerus et acutus et dulcis et suavis , omnes alieni. alterum est genus in quo sit et alienus quidem, sed et suus quidam ac peculiaris, ut in lacte; si quidem inest ei[*](di///// F1. dicitur Ea. dici non potest va. G) quod tamen iure dici dulce et pingue et suave non possit[*](possit D2S(D). -int d. -ssent r. -et G(J). om. v), optinente lenitate, quae ipsa succedit in saporis vicem. [*](Th. C VI 3, 1. 19, 2. 3. cfr. Pl. XXXI 37.) nullus hic aquis nec[*](nec D. ne ll.v) sucus[*](sucus quidem va.D), ut tamen eo ipso fiat aliquis ac suum genus faciat. sentiri quidem aquae[*](aquae v. om.F1. atque DF2G. ęque a. eque E) saporem ullum[*](nullum F1. ilium Brot. errore) sucumve vitium est. magnum his omnibus in odore momentum et[*](et om, H Brot.) magna cognatio; qui et ipse nullus est[*](dist. CFW Müller p. 14) aquis aut, si sentitur omnino, vitium est. mirum tria[*](tria genera E1) naturae praecipua elementa sine sapore esse, sine odore, sine suco: aquas[*](aquas D2G(D). -ua Eav. -uam S. atque r), aëra[*](era ignes F. aer ignis Eava.G), ignes.

[*]((24–547, 2) Th. I 12, 1.) Ergo sucorum vinosi piro, moro, myrto, minime

[*](547,1 minimeque quod D2D), quod miremur[*](miremur D2v. -etur r), uvis; pingues olivae, lauro, nuci iuglandi , amygdalis[*](amygdalis (-las a) Eav. am amy- DFG. amar' amy- d); dulces[*](dulces sH. -cis ll. v) uvis, ficis, palmis; aquosus[*](aquosus Edv. -si rS) prunis. magna differentia et in colore suci: sanguineus moris, cerasis , cornis, uvis nigris; idem albis candidus, lacteus[*](lactens Fz) in capite ficis, in corpore non item, spumeus malis, nullus Persicis , cum praesertim duracina suco abundent. sed quis eius ullum dixerit colorem? [*]((8) Th. C VI 16, 5. 14,4. 5. 9, 4. .) sua et in odore miracula: malis acutus, Persicis dilutus, dulcibus nullus[*](nullus D2v. -um r). nam et vinum tale sine odore, tenue odoratius multoque celerius talia ad usum veniunt[*](an in delendum?) quam pinguia. quae odorata, non eadem in gustu tenera, quia non sunt pariter odor et sapor. quam ob rem citreis odor acerrimus, sapor asperrimus, quadamtenus[*](quadamtenus v. -mnemus D1FG. quidam tenuis D2Ea) et cotoneis, nullusque odor ficis.

[*]((15) cfr. Pl. supra 95. — Th. I 11, 2. 1. 3.) Et hactenus[*](actenus FEa) sint species ac genera pomorum: naturas artius colligi[*](colliget F) par[*](pars est E) est. alia siliquis distinguntur[*](distinguntur ego. tinguntur E1. gignu- rv. damn. P) , ipsis dulcibus[*](dist. ego) semenque conplexis amarum, cum in pluribus semina placeant, in siliqua damnentur; alia bacis, quarum intus lignum et extra caro, ut olivis, cerasis; aliquorum[*](aliquorum C. -quarum ll.v(S)) intus bacae, foris lignum, ut iis[*](is F. his EaG. in his v) quae in Aegypto diximus[*](13,60) gigni. [*]((21) Th. ib. 6. — (23. 25) ib. 4.) quae bacis natura, eadem et pomis. aliorum intus corpus et foris lignum, ut nucum; allis foris corpus, intus lignum, ut[*](& (pro ut) F) Persicis et prunis, vitiumque cinctum fructu, cum fructus alibi muniatur vitio. putamine clauduntur nuces , corio castaneae; detrahitur hoc iis, at in mespilis manditur . crusta teguntur glandes, cute[*](cutae uuae (uae F) FEa) uvae, corio[*](corio 548,1 Punica om.F) et membrana

Punica. carne et suco mora constant, cute et suco cerasi[*](cerasim F.an -sia?). [*]((6. 7) cfr. Pl. XIII 38 extr.) quaedam statim a ligno recedunt, ut nuces et palmae ; quaedam adhaerent, ut olivae laurusque[*](laurusque ll.S. -rique C. -ro- que v). quorundam generi utraque est natura, ut in[*](in om. va.S) Persicis; etenim duracinis[*](duracinis D2v. dux ac- D1FG. uix ac- Ea) adhaeret corpus et[*](et ego. ę D1FG. e EadTv. ac e D2. ac D) ligno[*](ligno dTS. -na D2. -noque v. licino Ea. liquino r) avelli non quit[*](nequit Eava.S. cfr. n. luc. p. 82), cum in ceteris facile separetur. quibusdam nec intus nec extra lignum, ut in[*](in om.E1) palmarum genere[*](genera F). [*]((12) Th. I 11, 4. — (12. 13) Th. III 12, 8 init.) aliquorum lignum ipsum in usu[*](usu G(D). usum ll.v(J)) et pomi[*](uicem va.G) vice, ut genera[*](genera e nucleis ego. genera mydis ll. genera (grana C) myxis v. generi amygdalae G coll. XIII 60. generari myxis J. cuci D coll. XIII 62. generi glandis Müller em. III p. 6 coll. XIII 61. (loc. corr.))e nucleis quaedam[*](quaedam ego. quam ll.v(G). quas Verc. quale J) in Aegypto diximus[*](gigni diximus va.J).[*](13,60 sq.) quorundam extra geminantur[*](geminantur D2D. geminam (-na v) geminantur rv) vitia, ut[*](et om. va.S) in castaneis et amygdalis [*](amygdalis v. amig- D2. angustialis r) nucibusque iuglandibus. quorundam natura trigemina: corpus est[*](est: corpus deinde va.S), dein lignum rursusque semen in ligno, ut in[*](ut in dS. ut ll.v(D)) Persicis. quaedam inter se densa, ut uvae, sorva[*](sorba ll. v), quae ramos circumdata ex omni parte uvarum modo degravant; alia rara, ut in Persicis; quaedam alvo[*](aluo Verc. alio ll.v) continentur, ut granata. [*](Th. I 11, 4. 5.) dependent alia pediculis, ut pira, alia racemis, ut uvae, palmae , alia et pediculis et racemis, ut hederae, sabuci; alia ramo adhaerent, ut in lauru[*](lauro F2Eava.D); quaedam utroque modo, ut olivae. nam et breves pediculi et longi. quaedam vasculis constant, ut Punica et mespila lotosque in Aegypto et Euphrate [*](eupratę F1Ea). [*]((21) cfr. Pl. XIII 47.)[*]((1. 2) ib. 107. 108.) iam vero diversa gratia et commendatio: carne palmae placent, crusta[*](crusta D2v. e rusta (-sea Ea) r) Thebaicae, suco uvae et caryotae[*](cariotę FEa. -icae va.B), callo
pira ac mala, corpore mora[*](mora D2D. mala hora (ora Ea) ll. melimala, mora v. dist. D), cartilagine[*](carthilagine DG. -ine in F) nuclei, grano quaedam in Aegypto, cute[*](cute ut C) caricae[*](carichae F. -ice Ea). detrahitur haec ficis virentibus ut putamen, eademque[*](eademque ego. -dem v. eisdemque (-em quae EaS) ll.J) in siccis maxime placet. in papyris[*](papiris ll) et ferulis spinaque[*](spinaque (DG?) v. pin- Ea. -atem F) alba caulis ipse[*](ipse (DG?) v. -sa FEa) pomum est,[*](ib. 72. 127.) sicut[*](sicut ego. suntll.v) et ficulni caules, in fruticoso genere cum caule capparis; in siliquis vero quod manditur quid nisi lignum est? non omittenda seminis earum proprietate: nam neque corpus nec lignum nec cartilago dici potest neque aliud nomen inveniat[*](inueniet adH. -nit va.G).

[*]((11) cfr. Pl. XXIII 164. — (12) Plut. qu. conv. IX 733f. (Pl. XII 28. 29). — (14) Varro LL V 110 M.)

Sucorum natura praecipuam admirationem in myrto habet, quando ex una omnium olei vinique bina genera fiunt, item myrtidanum, ut diximus. et alius usus[*](14,104) bacae fuit apud antiquos ante quam piper reperiretur illam[*](illā DaB(S). illa r. illius G. libae v) optinens[*](an optinentis?) vicem, in[*](in ll.D. om. v) quodam etiam genere[*](genere D2D. -rosae D1FG. -rosi Eav) opsonii[*](obsonii FEva.S. -senii a) nomine inde tracto, quod etiam nunc myrtatum vocatur. eademque origine aprorum sapor commendatur, plerumque ad intinctus additis myrtis.

[*](cfr. P. IV 1. 2. — Th. V 8, 3.)[*]((2) Non. 87, 30 sq.) Arbor ipsa in Europae[*](europa Eav.a.G(S)) citeriore[*](citeriore EaVen. tetritiore DFG. -iciore dTP. (cfr. XVIII 123). tetriore v) caelo, quod a Cerauniis montibus incipit, primum Cerceis[*](Cerceis D. cfr. ll 201. III 57. Circ- Domit. ap. B e Th. celceis (celteis Ea) ll. -cei v) in Elpenoris[*](alpenoris Ea) tumulo visa traditur Graecumque ei nomen remanet, quo peregrinam esse apparet. fuit, ubi nunc Roma est, iam cum[*](coni F. tum cum va.S) conderetur; quippe ita traditur, myrtea verbena Romanos Sabinosque, cum[*](enim (pro cum) F1) propter raptas virgines dimicare voluissent,

depositis armis purgatos[*](purgatos D2G(?)G. pugna- r. pacifica- v) in eo loco qui nunc signa Veneris[*](uenerit F) Cluacinae habet; cluere enim antiqui purgare[*](pugnare D2 (?)FEava. G. cfr. n. luc. p. 66 n. 25) dicebant. [*]((4. 5) Plut. Marcell. 22. cfr. Pl. XII 3.) et in ea quoque arbore suffimenti genus habetur, ideo turn electa, quoniam coniunctioni et huic arbori Venus praeest, haud scio an prima etiam[*](prima etiam DFGG(D). -męua EaS (add. etiam v). -ma H) omnium in locis publicis Romae sata, fatidico quidem et memorabili augurio. inter antiquissima namque delubra habetur Quirini, hoc est ipsius Romuli. in eo sacrae[*](sacra Ea) fuere myrti[*](myrtiuę (-ue a) ante Ea) duae ante aedem ipsam per longum tempus, altera patricia appellata, altera plebeia. patricia[*](flauescens et (flac- cescente plebeia v) exuberans Eava. H) multis annis praevaluit exuberans ac laeta;[*]((15) Plut. qu. Rom. 20, 268e. Varro LL V 154 M.) quamdiu senatus quoque floruit, illa ingens[*](illa ingens D2EaVerc.(H). illam (illa F) gens r. illa uigens v(C).), plebeia retorrida[*](torrida Eazva. G) ac squalida. quae postquam evaluit flavescente[*](flabescente E. flacce- va.H) patricia, a[*](a D2D. om. rv) Marsico bello languida auctoritas patrum facta est ac paulatim in sterilitatem emarcuit maiestas. quin et ara[*](a (pro ara) F) vetus fuit Veneri Myrteae, quam nunc Murciam[*](Murciam H. myrci- DF. -rtiam rv. Murtiam Ber.(J)) vocant.

[*](Cato 8, 2. 133, 2. — (19) cfr. Pl. XXIII 159. 165.) Cato tria genera myrti prodidit, nigram, candidam , coniugulam[*](coniulam F1. -ugalam E1. -lem va.G), fortassis a coniugiis[*](coniugis FE), ex[*](ex v(S). et (et in D2) ll.H) illo Cluacinae genere. nunc et[*](est (pro et) D2U Z p. 45 n. 2) alia distinctio sativae aut silvestris et in utraque latifoliae[*](latifolia Ea), in silvestri propria oxymyrsinae[*](oximyrsynę F. -sine Ea(v)). sativarum genera topiarii[*](genera iopiarii F1. -ratio pia- F2) faciunt Tarentinam folio minuto, nostratem patulo, hexasticham[*](hexasticham (P)H. exasticam ll. exot-v) densissimo, senis[*](senis D2d2v. seminis r) foliorum versibus

. haec non est in usu, ramosa[*](ramus a F1. famos a a. fammos E1. ramos E2)atque[*](atque n??? alta ego. utque (ut quę a. utraquę E) in alia (halia DF2G) ll. utraque alia v. utique in Italia (coni. S) D. ut quae minus alta J e Th.) non alta. coniugalem [*](coniugulam G) existimo nunc nostratem dici. myrtus odoratissima Aegypto[*](aegypto ll.D. in aeg- zH. est in aeg- v). [*](Cato 125. — (5) Col. XII 38, 5. — (7) ib. 7. Diosc. I 155. —) Cato docuit vinum fieri e nigra siccata usque in ariditatem in umbra atque ita musto[*](mufto DGE1H. muito F1. mulfo E2av. multo F2) indita. si non siccentur bacae, oleum gigni. postea conpertum et ex alba vinum fieri album, duobus sextariis myrti tusae in vini tribus heminis maceratae expressaeque. folia et per se siccantur in farinam[*](farinam G(?)C. -na rv) ad ulcerum remedia in corpore humano, leniter mordaci pulvere, ac refrigerandis sudoribus. [*](cfr. Pl. supra 27. — (15) Pl. iun. II 21 (p. 65, 1). —) quin immo oleo quoque[*](quoque om.F) , mirum dictu, inest[*](dictum est F1) quidam vini sapor simulque pinguis liquor, praecipua vi ad corrigenda vina saccis ante perfusis. retinet quippe faecem nec praeter purum liquorem transire patitur datque se comitem praecipua commendatione liquato[*](liquato Eav. -atum D2. -arum r) . virgae quoque eius, gestatae modo[*](modo ll.v(H). manu C. nodo Müller em. III p. 6. dist. ego (modo === tantum (omnino) cfr. VII 83. VIII 163. XI 178. XXXIV 120)) , viatori prosunt in longo itinere pediti; quin et virgei anuli[*](uirge iaculi E1. -gę ianuli (an-v) F2ava.G) expertes ferri[*](expferri F) inguinum tumori medentur.

[*](Gell. V 6, 20–23. Paul. Festi 195, 7 M.) Bellicis quoque se rebus inseruit, triumphansque de Sabinis P[*](P.D2D. om. rv) . Postumius[*](Postumius (DG?) v. positum ius ll) Tubertus in consulatu, qui primus omnium ovans ingressus urbem est, quoniam rem leniter[*](leuiter va.J) sine cruore gesserat, myrto Veneris victricis coronatus incessit optabilemque arborem etiam hostibus fecit. haec postea ovantium[*](ouantū a. -atum E) fuit corona excepto M. Crasso, qui de fugi- § 122: Th. VI 8,5; CVI 18,4. —

tivis et Spartaco[*](Spartaco (DG?) v. -ago ll) laurea coronatusincessit. [*](MasuriusMasurius H(J). mass- ll.v(S). cfr. § 135 fr. 18 Huschke. — Piso fr. 31 Pet. (Val. M. III 6, 5. Paul. Festi 144, 13 M.). —) Masurius auctor est curru quoque triumphantes myrtea corona usos[*](usus E1. ausos F). L. Piso tradit Papirium Masonem[*](masonem ll. H. Masso- G. Naso- v), qui primus in monte Albano triumphavit de Corsis, myrto coronatum ludos Circenses spectare solitum; avus maternus Africani sequentis hic fuit. Marcus Valerius duabus coronis utebatur, laurea et myrtea, qui et hoc[*](qui & hoc F2ad marg.Eav. quieto r. an quia hoc?) voverat[*](uouerat et ououerat E1).