Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Ar. IV 10 init.— (17) ib. 537a 2–4. 15–18. 23–25. 31. 537b 2. 7. 12.) Somni quaestio non obscuram coniectationem habet. in terrestribus omnia quae coniveant[*](coniueant F2J. conn- R2G2. contuant DF1Ea. -tinuant R1. cor habent v) dormire manifestum est. aquatilia quoque exiguum quidem, etiam qui de ceteris dubitant, dormire tamen existimant[*](extimant FR1. esti- az), non oculorum argumento, quia[*](qui RS) non habent genas, verum ipsa quiete[*](quiete om.a) cernuntur placida ceu[*](feu a) soporata neque aliud[*](aliud F2(R?)G.-ia rv) quam caudas[*](caudas R(?) C. -dis rv) moventia et ad tumultum aliquem expavescentia. de thynnis confidentius adfirmatur; iuxta ripas enim[*](quod iuxta (om. enim)a) aut petras dormiunt , plani autem piscium in vado, ut manu saepe tollantur. nam delphini ballaenaeque[*](ballaenę qua F1.-llenę eque F2. et ballene a) stertentes[*](sternentes F1a) etiam audiuntur. insecta quoque dormire silentio apparet, quae[*](quae DRdS. qua FE. (alac.). quia v) ne luminibus quidem admotis[*](admo////tis F1) excitentur.

[*](Ar. VII 10, 587b 6–10. IV 10 extr. (cfr. Suet. Nero 46 init.).—) Homo genitus premitur somno per aliquot menses , dein longior in dies vigilia. somniat[*](somniat F2E2v.-iai D.-ia// F1.-ia r) statim infans; nam et pavore expergiscitur et suctum[*](ructū a) imitatur. quidam vero numquam, quibus mortiferum fuisse signum contra consuetudinem somnium[*](somnum F2.-niorum sva. G) invenimus exempla. magnus hic in vita[*](in uita FaT. inuitat r(?)v. cfr. VII 178) locus et diversis refertus[*](refertus F2v. -tur r) documentis, utrumne sint aliqua praescita animi quiescentis, quae[*](quae ego. qua ll.v. et qua D. quaque coni. S) fiant ratione, an fortuita res sit ut pleraque. si[*](Et si va.S) exemplis agatur, profecto paria fiant. a vino[*](a uino v. au- tumno ll (alac.)) et a cibis proxima atque in redormitione[*](redormitatione G) vana esse visa prope convenit. est autem somnus nihil aliud quam animi in medium sese[*](se F1R1d.om.a) recessus[*](c???cessus F2).[*](Ar. IV 10, 536b 27–31.—) praeter hominem somniare[*](somnia se F1.-asse F2a) equos, canes, boves, pecora, capras palam est: ob hoc creditur et in omnibus quae animal pariant[*](pariunt F2dTva.G). de iis quae ova gignunt incertum est[*](est om.FR1ad. (an recte?)), sed dormire ea certum.

Verum et[*](et om.R(?)G) ad insecta transeamus; haec[*](haec—6 animalia om. G) namque restant inmensae subtilitatis animalia.

[*](LIB. XI)

[*]((21) cfr. infra § 5.— (284,1–5) Ar. IV 1, 523b 12. 17–20. 13–15.) Restant inmensae subtilitatis animalia, quando aliqui ea neque spirare et sanguine[*](sanguinem F) etiam[*](etiam om.a) carere prodiderunt.