Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
multa[*](multa genera R1a.-tigena va.H) haec et multigenera, terrestrium volucrumque vita (alia[*](lac. ego indicavi; exciderunt fere pinnis carentia, ut iuli (vel scolopendrae), alia. cfr. Ar.)... pinnata, ut apes, alia utroque[*](utraque R) modo, ut formicae, aliqua et pinnis et pedibus carentia), et iure[*](et iure Eadv(Brot.). ut iure F2R2. eiuri D. ///iuri R1. iuri F1. iure TL(S)) omnia insecta appellata ab incisuris, quae nunc cervicium[*](ceruitium F.-icum R (?) va.D) loco, nunc pectorum atque alvi[*](alia a), praecincta separant[*](sepaerant F. seper- R) membra, tenui modo fistula cohaerentia, aliquis vero non tota incisurae ambiente[*](incisurae ambiente ego. -ra eam amb- ll.H. -ra eas amb- v) ruga[*](ruga F2H. -am R2.-as v. roga R1d.-as r), sed in alvo aut superne tantum imbricatis flexili[*](flexilibus F2R2G(SD). -lium v) vertebris , nusquam[*](numquam F1a) alibi spectatiore naturae rerum artificio.
in magnis siquidem corporibus aut certe maioribus facilis officina sequaci materia fuit: in his tam parvis atque tam nullis quae ratio, quanta vis, quam[*](quam C. tam ll.v) inextricabilis perfectio! ubi tot sensus collocavit in culice? et sunt alia dictu minora: sed ubi visum in eo praetendit? ubi gustatum adplicavit? ubi odoratum inseruit? ubi vero truculentam illam et portione maximam vocem ingeneravit? qua subtilitate pinnas adnexuit[*](adnexuit v(D). -ectit ll. -euit (Chiff.) S), praelongavit pedum crura, disposuit ieiunam caveam [*](dist. ego) uti alvum, avidam sanguinis et potissimum[*](potissi- mam DF1Ra) humani sitim[*](siti D) accendit! telum[*](telum—p. 285, 4 superuacuum om.a) vero perfodiendo tergori quo spiculavit ingenio atque, ut[*](ut om.F1) in capaci[*](capaci (sc. spatio) ll.v. canali coni. D2), cum cerni non possit exilitas[*](exilitas, ita va.S), reciproca generavit[*](geminauit G) arte, ut fodiendo acuminatum pariter sorbendoque fistulosum esset! quos teredini ad perforanda robora terebraum[*](terebrarum ego. cum ll.v) sono teste dentes adfixit potissimumque e ligno cibatum fecit! sed turrigeros elephantorum miramur umeros taurorumque colla et truces in sublime iactus, tigrium rapinas, leonum iubas, cum rerum natura nusquam
magis quam in minimis tota sit. quapropter quaeso ne[*](ne ll.S. ne nostra zv(H). ne haec G) legentes , quoniam ex his spernunt multa, etiam relata fastidio damnent, cum in[*](in v. om. ll) contemplatione naturae nihil possit videri supervacuum.