Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- fluminaque in fontes cursu reditura supino,
- gratia quam meriti possit abire tui.
- haec ubi dixeritis, servet sua dona rogate,
- sic fuerit vestrae causa peracta viae.’
- Quam legis, ex illis tibi venit epistula, Brute,
- Nasonem nolles in quibus esse locis,
- sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum, ei mihi!
- plus illud quam tua vota valet.
- in Scythia nobis quinquennis Olympias acta est:
- iam tempus lustri transit in alterius.
- perstat enim fortuna tenax, votisque malignum
- opponit nostris insidiosa [*](invidiosa) pedem.
- certus eras pro me. Fabiae laus. Maxime, gentis,
- numen ad Augustum supplice voce loqui.
- occidis ante preces, causamque ego, .Maxime, mortis
- (nec fuero tanti) me reor esse tuae.
- iam timeo nostram cuiquam mandare salutem:
- ipsum morte tua concidit auxilium.
- coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae .
- spem nostram terras deseruitque simul,