Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti
- vestra procul positus carmen in ora dedi.
- quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum
- iam modus et sacrae mitior ira domus,
- te quoque idem liquido possum iurare precari,
- o mihi non dubia cognite Brute nota.
- nam cum praestiteris verum mihi semper amorem,
- hic tamen adverso tempore crevit amor.
- quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret,
- passuros poenam crederet esse duos.
- lenem te miseris genuit natura, nec ulli
- mitius ingenium, quam tibi, Brute, dedit:
- ut qui quid valeas ignoret Marte forensi,
- posse tuo peragi vix putet ore reos.
- scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur,
- supplicibus facilem, sontibus esse trucem,
- cum tibi suscepta est legis vindicta severae,
- verba velut tinctu [*](tinctum corr. Ehwald) singula virus habent.
- hostibus eveniat quam sis violentus in armis
- sentire et linguae tela subire tuae.