Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- aut feret Augusto solitam natoque salutem,
- deque parum noto consulet officio.
- tempus ab his vacuum Caesar Germanicus omne
- auferet . a magnis hunc colit ille deis.
- cum tamen a turba rerum requieverit harum,
- ad vos mansuetas porriget ille manus,
- quidque parens ego vester agam fortasse requiret.
- talia vos illi reddere verba volo:
- ‘vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur,
- quam prius a miti Caesare munus habet,
- te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre
- barbariae tutas exhibuisse vias:
- sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,
- effectum cura pectoris esse tui:
- addita praeterea vitae quoque multa tuendae
- munera, ne proprias attenuaret opes.
- pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat
- se fore mancipii [*](mancipium tuum) tempus in omne tui.
- nam prius umbrosa carituros arbore montes,
- et freta velivolas non habitura rates,