Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- longa via est, nec vos pedibus proceditis aequis,
- tectaque brumali sub nive terra latet.
- cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum
- et maris Ionii transieritis aquas,
- luce minus decima dominam venietis in urbem,
- ut festinatum non faciatis iter.
- protinus inde domus vobis Pompeia petatur:
- non est Augusto iunctior ulla foro.
- siquis, ut in populo, qui sitis et unde requiret,
- nomina decepta quaelibet aure ferat.
- ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri,
- verba minus certe ficta timoris habent.
- copia nec vobis nullo prohibente videndi
- consulis, ut limen contigeritis, erit.
- aut reget ille suos dicendo iura Quirites,
- conspicuum signis cum premet altus ebur:
- aut populi reditus positam componet ad hastam,
- et minui magnae non sinet urbis opes .
- aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati,
- de tanto dignis consule rebus aget .