Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. in caeno Marius iacuit cannaque palustri,
  2. pertulit et tanto multa pudenda viro.
  3. ludit in humanis divina potentia rebus,
  4. et certam praesens vix habet [*](habet feret) hora fidem.
  5. litus ad Euxinum si quis mihi diceret ‘ibis,
  6. et metues, arcu ne feriare Getae,’
  7. i, bibe dixissem ‘purgantes pectora sucos,
  8. quidquid et in tota nascitur Anticyra.’
  9. sum tamen haec passus: nec, si mortalia possem,
  10. et summi poteram tela cavere dei.
  11. tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta videntur
  12. dum loqueris, fieri tristia posse puta.
  1. Nulla dies adeo est australibus umida nimbis,
  2. non intermissis ut fluat imber aquis,
  3. nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo
  4. mixta fere duris utilis herba rubis.