Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nil adeo fortuna gravis miserabile fecit,
  2. ut minuant nulla gaudia parte malum.
  3. ecce domo patriaque carens oculisque meorum,
  4. naufragus in Getici litoris actus aquas,
  5. qua tamen inveni vultum diffundere causa
  6. possim, [*](possem) fortunae nec meminisse meae.
  7. nam mihi, cum fulva solus [*](solus tristis) spatiarer harena,
  8. visa est a tergo pinna dedisse sonum.
  9. respicio, nec erat corpus, quod cernere possem,
  10. verba tamen sunt haec aure recepta mea:
  11. ‘en ego laetarum venio tibi nuntia rerum
  12. Fama, per inmensas aere lapsa vias.
  13. consule Pompeio, quo non tibi carior alter,
  14. candidus et felix proximus annus erit.
  15. dixit, et ut laeto Pontum rumore replevit,
  16. ad gentes alias hinc dea vertit iter.