Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- haec dea non stabili, quam sit levis, orbe fatetur,
- quae summum dubio sub pede semper habet,
- quolibet est folio, quavis incertior aura:
- par illi levitas, improbe, sola tua est.
- omnia sunt hominum tenui pendentia filo,
- et subito casu quae valuere, ruunt,
- divitis audita est cui non opulentia Croesi?
- nempe tamen vitam captus ab hoste tulit,
- ille Syracosia modo formidatus in urbe
- vix humili duram reppulit arte famem,
- quid fuerat Magno maius? tamen ille rogavit
- summissa fugiens voce clientis opem.
- cuique viro totus terrarum paruit orbis,
- ---[*](om. optimi codd.)
- ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho,
- quo victrix totiens consule Roma fuit,