Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non loca, sed mores scriptis vexavit amaris
  2. Scepsius Ausonios, actaque Roma rea est:
  3. falsa tamen passa est aequa convicia mente,
  4. obfuit auctori nec fera lingua suo.
  5. at malus interpres populi mihi concitat iram
  6. inque novum crimen carmina nostra vocat.
  7. tam felix utinam quam pectore candidus essem!
  8. extat adhuc nemo saucius ore meo.
  9. adde quod Illyrica si iam pice nigrior essem,
  10. non mordenda mihi turba fidelis erat.
  11. molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae,
  12. tam mites Graios indicat esse viros.