Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- gens mea Pacligni regioque domestica Sulmo
- non potuit nostris lenior esse malis.
- quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis,
- is datus a vobis est mihi nuper honor.
- solus adhuc ego sum vestris inmunis in oris,
- exceptis, siqui munera legis habent.
- tempora sacrata mea sunt velata corona,
- publicus invito quam favor inposuit,
- quam grata est igitur Latonae Delia tellus,
- erranti tutum quae dedit una locum,
- tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis
- tempus ad hoc nobis hospita fida manet,