Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quilibet excutiat nostri monimenta laboris:
- littera de vobis est mea questa nihil,
- frigus et incursus omni de parte timendos
- et quod pulsetur murus ab hoste queror,
- in loca, non homines, verissima crimina dixi.
- culpatis vestrum vos quoque saepe solum,
- esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra,
- ansa est agricolae Musa docere senis:
- et fuerat genitus terra,
- qui scripsit, in illa, intumuit vati nec tamen Ascra suo.
- quis patriam sollerte magis dilexit Ulixe?
- hoc tamen asperitas indice docta [*](dicta nota σ ) loci est.