Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor,
- delicti tamen est causa probanda mei.
- non potuit mea mens, quin esset grata, teneri.
- sit precor officio non gravis ira pio.
- o,[*](o di) quotiens ego sum libris mihi visus in [*](in ab) istis
- impius, in nullo quod legerere loco!
- o, quotiens, alii cum vellem scribere, nomen
- rettulit in ceras inscia dextra tuum!
- ipse mihi placuit mendis in talibus error,
- et vix invita facta litura manu est,
- "viderit! ad summam " dixi " licet ipse queratur!
- hanc [*](hanc a, i.e. a!) pudet offensam non meruisse prius."
- da mihi, siquid ea est, hebetantem pectora Lethen.
- oblitus potero non tamen esse tui.
- idque sinas oro, nec fastidita repellas
- verba, nec officio crimen inesse putes,
- et levis haec meritis referatur gratia tantis:
- si minus, invito te quoque gratus ero.
- numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus,
- nec mihi munificas arca negavit opes.