Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- et tamen haec eadem cum sint, non scripsimus [*](scribimus vel scribitur) isdem,
- unaque per plures vox mea temptat opem.
- an, ne bis sensum lector reperiret eundem,
- unus amicorum. Brute, rogandus eras [*](erat)?
- non fuit hoc tanti, confesso ignoscite, docti:
- vilior est operis fama salute mea.
- denique materiam, quam [*](quam cum Bentley) quis sibi fluxerit ipse,
- arbitrio variat multa poeta suo.
- Musa mea est index nimium quoque vera malorum.
- atque incorrupti pondera testis habet.
- nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur
- littera, propositum curaque nostra fuit.
- postmodo collectas utcumque sine ordine iunxi:
- hoc opus electum ne mihi forte putes.
- da veniam scriptis, quorum non gloria nobis
- causa, sed utilitas officiumque fuit.
- Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo,
- debitor est vitae qui tibi, Sexte, suae.
- qui seu non prohibes a me tua nomina poni,
- accedet meritis haec quoque summa tuis: