Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nunc quoque nil subitis clementia territa fatis
  2. auxilium vitae fertque [*](feretque vel refertque vel referta) feretque meae.
  3. unde rogas forsan fiducia tanta futuri
  4. sit mihi? quod fecit, quisque tuetur opus.
  5. ut Venus artificis labor est et gloria Coi,
  6. aequoreo madidas quae premit imbre comas:
  7. arcis ut Actaeae vel eburna vel aerea [*](aenea: aerea σ ) custos
  8. bellica Phidiaca stat dea facta manu:
  9. vindicat ut Calamis laudem, quos fecit, equorum:
  10. ut similis verae vacca Myronis opus:
  11. sic ego pars rerum non ultima, Sexte, tuarum
  12. tutelaeque feror munus opusque tuae.
  1. Quod legis, o vates magnorum maxime regum,
  2. venit ab intonsis usque, Severe, Getis:
  3. cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos,
  4. si modo permittas dicere vera, pudet.
  5. orba tamen numeris cessavit epistula numquam
  6. ire per alternas officiosa vices,
  7. carmina sola tibi memorem testantia curam
  8. non data sunt. quid enim, quae facis ipse, darem?