Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici:
  2. talia peccandi iam mihi finis erit.
  3. nec gravis uxori dicar: quae scilicet in me
  4. quam proba tam timida est experiensque parum.
  5. hoc quoque, Naso, feres: etenim peiora tulisti.
  6. iam tibi sentiri sarcina nulla potest.
  7. ductus ab armento taurus detrectat [*](detrectet) aratrum,
  8. subtrahit [*](subtrahat) et duro colla novella iugo:
  9. nos, quibus adsuevit fatum crudeliter uti,
  10. ad mala iam pridem non sumus ulla rudes,
  11. venimus in Geticos fines: moriamur [*](moriemur) in illis,
  12. Parcaque ad extremum qua mea coepit eat.
  13. spem iuvat amplecti—quae non iuvat inrita semper—
  14. et, fieri cupias siqua, futura putes:
  15. proximus huic gradus est bene desperare salutem,
  16. seque semel vera scire perisse fide.
  17. curando fieri quaedam maiora videmus
  18. vulnera, quae melius non tetigisse fuit.
  19. mitius ille perit, subita qui mergitur unda,
  20. quam sua qui tumidis brachia lassat [*](iactat vel pulsat) aquis,