Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- cur ego concepi Scythicis me posse carere
- finibus et terra prosperiore frui?
- cur aliquid de me speravi lenius umquam?
- an fortuna mihi sic mea nota fuit?
- torqueor en gravius, repetitaque forma locorum
- exilium renovat triste recensque facit.
- est tamen utilius, studium cessare meorum,
- quam, quas admorint, non valuisse preces,
- magna quidem res est, quam [*](quam sed) non audetis, amici:
- sed si quis peteret, qui dare vellet, erat.
- dummodo non nobis [*](vobis) hoc Caesaris ira negant,
- fortiter Euxinis inmoriemur aquis.
- Quae tibi quaerebam memorem testantia curam
- dona Tomitanus mittere posset ager.
- dignus es argento, fulvo quoque dignior auro,
- sed te, cum donas, ista iuvare solent.
- nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo:
- hostis ab agricola vix sinit illa fodi.
- purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus.
- sed non Sarmatico tingitur illa mari.