Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. obruent eum tot saevis deus aequoris undis,
  2. ex illis mergi pars quota digna fuit?
  3. cum pereant acie fortissima quaeque, vel ipso
  4. iudice delectus [*](dilectus) Martis iniquus erit.
  5. at si forte velis in nos inquirere, nemo est
  6. qui se, quod patitur, commeruisse neget.
  7. adde quod extinctos vel aqua vel Marte vel igni
  8. nulla potest iterum restituisse dies.
  9. restituit multos aut poenae parte levavit
  10. Caesar: et in multis me, precor, esse velit,
  11. at tu, cum tali populus sub principe simus,
  12. adloquio profugi credis inesse metum?
  13. forsitan haec domino Busiride iure timeres,
  14. aut solito clausos urere in aere viros,
  15. desine mitem animum vano infamare timore,
  16. saeva quid in placidis saxa vereris aquis?
  17. ipse ego quod primo scripsi sine nomine vobis,
  18. vix excusari posse mihi videor,
  19. sed pavor attonito rationis ademerat usum,
  20. cesserat omne novis consiliumque malis,