Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- dum faciles aditus praebet venerabile templum, [*](templum tempus vel numen)
- sperandum est nostras posse valere preces,
- dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras,
- coeperunt sensus aut vigilare mei.
- si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis,
- Memnonio cycnos esse colore putem,
- sed neque mutatur [*](fuscatur) nigra pice lacteus humor,
- nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur.
- conveniens animo genus est tibi, nobile namque
- pectus et Herculeae simplicitatis habes,
- livor, iners vitium, mores non exit in altos,
- utque latens ima vipera serpit humo.
- mens tua sublimis supra genus eminet ipsum,
- grandius ingenio nec tibi nomen inest.
- ergo alii noceant miseris optentque timeri,
- tinctaque mordaci spicula felle gerant:
- at tua supplicibus domus est adsueta iuvandis,
- in quorum numero me, precor, esse velis.’
- Haec tibi non vanam portantia verba salutem
- Naso Tomitana mittit ab urbe tuus,