Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- utque suo faveas mandat, Rufine, Triumpho,
- in vestras venit si tamen ille manus.
- est opus exiguum vestrisque paratibus inpar:
- quale tamen cumque est, ut tueare, rogo.
- firma valent per se, nullumque Machaona quaerunt.
- ad medicam dubius confugit aeger opem.
- non opus est magnis placido lectore poetis:
- quamlibet [*](quemlibet corr. σ ) invitum difficilemque tenent,
- nos, quibus ingenium longi minuere labores,
- aut etiam nullum forsitan ante fuit,
- viribus infirmi, vestro candore valemus:
- quem [*](quod) mihi si demas, omnia rapta putem.
- cunctaque cum mea sint propenso nixa favore,
- praecipuum veniae ius habet ille liber.
- spectatum vates alii scripsere triumphum;
- est aliquid memori visa notare manu.
- nos ea vix avidam vulgo captata per aurem
- scripsimus, atque oculi fama fuere mei.
- scilicet adfectus similes, aut impetus idem
- rebus ab auditis conspicuisque venit!