Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- utque hoc, sic utinam defendere cetera possem [*](posses)!
- scis aliud, quod te laeserit, esse, magis,
- quicquid id est (neque enim debet dolor ipse referri,
- nec potes a culpa dicere abesse tua)
- tu licet erroris sub imagine crimen obumbres,
- non gravior merito iudicis [*](vindicis) ira fuit.
- ut tamen aspicerem consolarerque iacentem,
- lapsa per inmensas est mea pinna vias.
- haec loca tum primum vidi, cum matre rogante
- Phasias est telis fixa puella meis.
- quae nunc cur iterum post saecula longa revisam,
- tu facis, o castris miles amice meis.
- pone metus igitur: mitescet Caesaris ira,
- et veniet votis mollior hora tuis.
- neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat,
- cunctaque laetitiae plena triumphus habet,
- dum domus et nati, dum mater Livia gaudet,
- dum gaudes, patriae magne ducisque pater,
- dum sibi gratatur populus, totamque per urbem
- omnis odoratis ignibus ara calet,