Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec satis hoc fuerat, stulto [*](stultus) quoque carmine feci,
  2. Artibus ut posses non rudis esse meis.
  3. pro quibus exilium misero est mihi reddita merces,
  4. id quoque in extremis et sine pace locis.
  5. at non Chionides Eumolpus in Orphea talis,
  6. in Phryga nec Satyrum talis Olympus erat,
  7. praemia nec Chiron ab Achille talia cepit,
  8. Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam.
  9. nomina neu referam longum collecta per aevum,
  10. discipulo perii solus ab ipse meo.
  11. dum damus arma tibi, dum te, lascive, docemus,
  12. haec te discipulo dona magister habet,
  13. scis tamen, et liquido iuratus dicere possis,
  14. non ine legitimos sollicitasse toros.
  15. scripsimus haec illis, quarum nec vitta pudicos
  16. contingit crines nec stola longa pedes,
  17. dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas,
  18. et facere incertum per mea iussa genus?
  19. an sit ab his omnis rigide summota libellis,
  20. quam lex furtivos arcet habere viros?