Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quid tamen hoc prodest, vetiti si lege severa
- credor adulterii composuisse notas?
- at tu, sic habeas ferientes cuncta sagittas,
- sic numquam rapido lampades igne vacent,
- sic regat imperium terrasque coerceat omnis
- Caesar, ab Aenea qui tibi fratre tuus,[*](tuus nepos)
- effice, sit nobis non inplacabilis ira,
- meque loco plecti commodiore velit.
- haec ego visus eram puero dixisse volucri,
- hos visus nobis ille dedisse sonos .
- per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas,
- per matrem iuro Caesareumque caput,
- nil nisi concessum nos te didicisse magistro,
- Artibus et nullum crimen inesse tuis.
- utque hoc, sic utinam defendere cetera possem [*](posses)!
- scis aliud, quod te laeserit, esse, magis,
- quicquid id est (neque enim debet dolor ipse referri,
- nec potes a culpa dicere abesse tua)
- tu licet erroris sub imagine crimen obumbres,
- non gravior merito iudicis [*](vindicis) ira fuit.