Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- horrida pendebant molles super ora capilli,
- et visa est oculis horrida pinna meis,
- qualis in aeriae tergo solet esse columbae,
- tractatam multae quam tetigere manus.
- hunc simul agnovi, neque enim mihi notior alter,
- talibus adfata est libera lingua sonis:
- ‘o puer, exilii decepto causa magistro,
- quem fuit utilius non docuisse mihi,
- huc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo,
- et coit adstrictis barbarus Hister aquis?
- quae tibi causa viae, nisi uti mala nostra videres?
- quae sunt, si nescis, invidiosa tibi.
- tu mihi dictasti iuvenalia carmina primus:
- apposui senis te duce quinque pedes,
- nec me Maeonio consurgere carmine nec me
- dicere magnorum passus es acta ducum,
- forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes [*](ignis)
- ingenii vires comminuere mei.
- namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis
- in nullum mea mens grande vacavit opus,