Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. pectore te toto cunctisque incumbere nervis
  2. et niti pro me nocte dieque decet.
  3. utque iuvent alii, tu debes vincere amicos,
  4. uxor, et ad partis prima venire tuas.
  5. magna tibi imposita est nostris persona libellis:
  6. coniugis exemplum diceris esse bonae.
  7. hanc cave degeneres, ut sint praeconia nostra
  8. vera, vide famae quod tuearis opus.
  9. ut nihil ipse querar, tacito me fama queretur,
  10. quae debet, fuerit ni tibi cura mei,
  11. exposuit memet populo Fortuna videndum,
  12. et plus notitiae, quam fuit ante, dedit.
  13. notior est factus Capaneus a fulminis ictu .
  14. notus humo mersis Amphiaraus equis,
  15. si minus errasset, notus minus esset Ulixes:
  16. magna Philoctetae vulnere fama suo est.
  17. si locus est aliquis tanta inter nomina parvis,
  18. nos quoque conspicuos nostra ruina facit,
  19. nec te nesciri patitur mea pagina, qua non
  20. inferius Coa Bittide [*](bit tibi de etc. corr. Merkel) nomen habes,