Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- rara, neque haec felix, in apertis eminet arvis
- arbor, et in terra est altera forma maris.
- non avis obloquitur, silvis nisi siqua remota [*](nisi silvis siqua remotis corr. Ehwald)
- aequoreas rauco gutture potat aquas,
- tristia per vacuos horrent absinthia campos,
- conveniensque suo messis amara loco.
- adde metus, et quod murus pulsatur ab hoste,
- tinctaque mortifera tabe sagitta madet,
- quod procul haec regio est et ab omni devia cursu,
- nec pede quo quisquam nec rate tutus eat.
- non igitur mirum, finem quaerentibus horum
- altera si nobis usque rogatur humus.
- te magis est mirum non hoc evincere, coniunx,
- inque meis lacrimas posse tenere malis,
- quid facias, quaeris? quaeras hoc scilicet ipsum,
- invenies, vere si reperire voles.
- velle parum est: cupias, ut re potiaris, oportet,
- et faciat somnos haec tibi cura breves,
- velle reor multos: quis enim mihi tam sit iniquus.
- optet ut exilium pace carere meum?