Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. plura quidem subeunt, sed conturbata [*](sunt turbata: conturbata σ ) timore
  2. haec quoque vix poteris voce tremente loqui.
  3. suspicor hoc damno fore non tibi. sentiet illa
  4. te maiestatem pertimuisse suam.
  5. nec, tua si fletu scindentur verba, nocebit:
  6. interdum lacrimae pondera vocis habent,
  7. lux etiam coeptis facito bona talibus adsit
  8. horaque conveniens auspiciumque favens.
  9. sed prius imposito sanctis altaribus igni
  10. tura fer ad magnos vinaque pura deos.
  11. e quibus ante omnis Augustum numen adora
  12. progeniemque piam participemque tori.
  13. sint utinam mites solito tibi more tuasque
  14. non duris lacrimas vultibus aspiciant.
  1. Quam legis a nobis missam tibi. Cotta, salutem,
  2. missa sit ut vere pervenitque, precor.
  3. namque meis sospes multum cruciatibus aufers,
  4. atque [*](utque) sit in [*](sit in ut sit vel sit ut) nobis pars bona salva facis.
  5. cumque labent aliqui iactataque vela relinquant,
  6. tu lacerae remanes ancora sola rati.