Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- cum status urbis erit, qualem nunc auguror esse,
- et nullus populi contrahet ora dolor,
- cum domus Augusti, Capitoli more colenda,
- laeta, quod est et sit, plenaque pacis erit,
- tum tibi di faciant adeundi copia fiat,
- profectura aliquid tum tua verba putes.
- siquid aget maius, differ tua coepta caveque
- spem festinando praecipitare meam.
- nec rursus iubeo dum sit vacuissima quaeras:
- corporis ad curam vix vacat illa sui.
- omnia ...........
- per rerum turbam tu quoque oportet eas.
- cum tibi contigerit vultum Iunonis adire,
- fac sis personae, quam tueare, memor.
- nec factum defende meum; mala causa silenda est.
- nil nisi sollicitae sint tua verba preces,
- tum lacrimis demenda mora est, summissaque terra [*](terrae)
- ad non mortalis brachia tende pedes.
- tum pete nil aliud, saevo nisi ab hoste recedam;
- hostem Fortunam sit satis esse mihi.