Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cum tibi contigerit vultum Iunonis adire,
  2. fac sis personae, quam tueare, memor.
  3. nec factum defende meum; mala causa silenda est.
  4. nil nisi sollicitae sint tua verba preces,
  5. tum lacrimis demenda mora est, summissaque terra [*](terrae)
  6. ad non mortalis brachia tende pedes.
  7. tum pete nil aliud, saevo nisi ab hoste recedam;
  8. hostem Fortunam sit satis esse mihi.
  9. plura quidem subeunt, sed conturbata [*](sunt turbata: conturbata σ ) timore
  10. haec quoque vix poteris voce tremente loqui.
  11. suspicor hoc damno fore non tibi. sentiet illa
  12. te maiestatem pertimuisse suam.
  13. nec, tua si fletu scindentur verba, nocebit:
  14. interdum lacrimae pondera vocis habent,
  15. lux etiam coeptis facito bona talibus adsit
  16. horaque conveniens auspiciumque favens.
  17. sed prius imposito sanctis altaribus igni
  18. tura fer ad magnos vinaque pura deos.
  19. e quibus ante omnis Augustum numen adora
  20. progeniemque piam participemque tori.