Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- femina sed princeps, in qua Fortuna videre
- se probat et caecae crimina falsa tulit:
- qua nihil in terris ad finem solis ab ortu
- clarius excepto Caesare mundus habet,
- eligito tempus captatum saepe rogandi,
- exeat adversa ne tua navis aqua.
- non semper sacras reddunt oracula sortis,
- ipsaque non omni tempore fana patent,
- cum status urbis erit, qualem nunc auguror esse,
- et nullus populi contrahet ora dolor,
- cum domus Augusti, Capitoli more colenda,
- laeta, quod est et sit, plenaque pacis erit,
- tum tibi di faciant adeundi copia fiat,
- profectura aliquid tum tua verba putes.
- siquid aget maius, differ tua coepta caveque
- spem festinando praecipitare meam.
- nec rursus iubeo dum sit vacuissima quaeras:
- corporis ad curam vix vacat illa sui.
- omnia ...........
- per rerum turbam tu quoque oportet eas.