Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- sint utinam mites solito tibi more tuasque
- non duris lacrimas vultibus aspiciant.
- Quam legis a nobis missam tibi. Cotta, salutem,
- missa sit ut vere pervenitque, precor.
- namque meis sospes multum cruciatibus aufers,
- atque [*](utque) sit in [*](sit in ut sit vel sit ut) nobis pars bona salva facis.
- cumque labent aliqui iactataque vela relinquant,
- tu lacerae remanes ancora sola rati.
- grata tua est igitur pietas, ignoscimus illis,
- qui cum Fortuna terga dedere fugae,
- cum feriant unum, non unum fulmina terrent,
- iunctaque percusso turba pavere solet:
- cumque dedit paries venturae signa ruinae,
- sollicito vacuus fit locus ille metu.
- quis non e timidis aegri contagia vitat,
- vicinum metuens ne trahat inde malum?
- me quoque amicorum nimio terrore metuque,
- non odio, quidam destituere mei.
- non illis pietas, non officiosa voluntas
- defuit: adversos extimuere deos.