Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset,
- Admeti coniunx, quam sequereris, erat.
- aemula Penelopes fieres, si fraude pudica
- instantis velles fallere nupta procos.
- si comes extincti Manes sequerere mariti,
- esset dux facti Laodamia tui.
- Iphias ante oculos tibi erat ponenda volenti
- corpus in accensos mittere forte rogos.
- morte nihil opus est, nihil Icariotide tela.
- Caesaris est coniunx ore precanda tuo,
- quae praestat virtute sua, ne prisca vetustas
- laude pudicitiae saecula nostra premat:
- quae Veneris formam, mores Iunonis habendo
- sola est caelesti digna reperta toro.
- quid trepidas et adire times? non impia Procne
- filiave Aeëtae voce movenda tua est,
- nec nurus Aegypti, nec saeva Agamemnonis uxor,
- Scyllaque, quae Siculas inguine terret aquas,
- Telegonive parens vertendis nata figuris,
- nexaque nodosas angue Medusa comas,