Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. regia, crede mihi, res est succurrere lapsis,
  2. convenit et tanto, quantus es ipse, viro.
  3. fortunam decet hoc istam: quae maxima cum sit,
  4. esse potest animo vix tamen aequa tuo.
  5. conspicitur numquam meliore potentia causa,
  6. quam quotiens vanas non sinit esse preces,
  7. hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est
  8. a superis ortae nobilitatis opus.
  9. hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor, [*](generis . . auctor opus hoc tibi suadet erato)
  10. et prior Eumolpo suadet Erichthonius.
  11. hoc tecum commune deo est, [*](deos (deis vel dei): deo est Riese) quod uterque rogati
  12. supplicibus vestris ferre soletis opem.
  13. numquid [*](namquid) erit, quare solito dignemur honore
  14. numina, si demas velle iuvare deos?
  15. Iuppiter oranti surdas si praebeat auris,
  16. victima pro templo cur cadat icta Iovis?