Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- si pacem nullam pontus mihi praestet eunti,
- irrita Neptuno cur ego tura feram?
- vana laborantis si fallat vota coloni,
- accipiat gravidae cur suis exta Ceres?
- nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho,
- musta sub adducto si pede nulla fluent.
- Caesar ut imperii moderetur frena precamur,
- tam bene quod patriae consulit ille suae.
- utilitas igitur magnos hominesque deosque
- efficit, auxiliis quoque favente suis.
- tu quoque fac prosis intra [*](profugus intra) tua castra iacenti,
- o Coty, progenies digna parente tuo.
- conveniens homini est hominem servare voluptas,
- et melius nulla quaeritur arte favor.
- quis non Antiphaten Laestrygona devovet? aut quis
- munifici mores improbat Alcinoi?