Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nos quoque vestra iuvat [*](iuvet) quod, qua licet, ora videmus,
  2. intrata est superis quod domus una tribus,
  3. felices illi, qui non simulacra, sed ipsos,
  4. quique deum coram corpora vera vident,
  5. quod quoniam nobis invidit inutile fatum,
  6. quos dedit ars, vultus effigiemque colo.
  7. sic homines novere deos, quos arduus aether
  8. occulit, et colitur pro Iove forma Iovis,
  9. denique, quae mecum est et erit sine fine, cavete,
  10. ne sit in inviso vestra figura loco.
  11. nam caput e nostra citius cervice recedet,
  12. et patiar fossis lumen abire genis,
  13. quam caream raptis, o publica numina, vobis:
  14. vos eritis nostrae portus et ara fugae.
  15. vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis,
  16. utque meas aquilas, ut mea [*](ut mea tutaque vel vos mea vel signa ego vestra, etc. corr. Korn) signa sequar,