Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- sic fera quam primum pavido Germania vultu
- ante triumphantis serva feratur equos:
- sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos
- vivant, et possis filius esse diu.
- tu quoque, conveniens ingenti nupta marito,
- accipe non dura supplicis aure preces.
- sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes,
- cumque bonis nuribus quod peperere nurus,
- sic, quem dira tibi rapuit Germania Drusum,
- pars fuerit partus sola caduca tui.
- sic tibi mature fraterni funeris ultor
- purpureus niveis filius instet equis.
- adnuite o! timidis, mitissima numina, votis.
- praesentis aliquid prosit habere deos.
- Caesaris adventu tuta [*](tota; tuto Owen) gladiator harena
- exit, et auxilium non leve vultus habet.