Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- est in aqua dulci non invidiosa voluptas:
- aequoreo bibitur cum sale mixta palus.
- omnia deficiunt. animus tamen omnia vincit:
- ille etiam vires corpus habere facit,
- sustineas ut onus, nitendum vertice pleno est,
- aut, flecti nervos si patiere,
- cades, spes quoque posse mora mitescere principis iram,
- vivere ne nolim deficiamque, cavet,
- nec vos parva datis pauci solacia nobis,
- quorum spectata est per mala nostra fides,
- coepta tene, quaeso, neque in aequore desere navem,
- meque simul serva iudiciumque tuum.
- Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper,
- quos mihi misisti, Maxime Cotta, deos;
- utque tuum munus numerum, quem debet, haberet,
- est ibi Caesaribus Livia iuncta suis.
- argentum felix omnique beatius auro,
- quod, fuerit pretium cum rude, numen habet.