Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- non mihi divitias dando maiora dedisses,
- caelitibus missis nostra sub ora tribus,
- est aliquid spectare deos et adesse putare,
- et quasi cum vero numine posse loqui.
- quantum ad te, [*](quanta meridi (A) vel quanta (quantum vel quando) a te (ad me) redii, etc. corr. Ehwald) redii, nec me tenet ultima tellus,
- utque prius, media sospes in urbe moror.
- Caesareos video vultus, velut ante videbam :
- vix huius voti spes fuit ulla mihi;
- utque salutabam numen caeleste, saluto.
- quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes,
- quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt?
- qui locus ablato Caesare vilis erit.
- hunc ego eum spectem, videor mihi cernere Romam;
- nam patriae faciem sustinet ille suae.
- fallor an irati mihi sunt in imagine vultus,
- torvaque nescio quid forma minantis habet?
- parce, vir inmenso maior virtutibus orbe,
- iustaque vindictae supprime lora tuae.