Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quis [*](quis Heinsius quae vel quem (que) obruent (-et)) non horruerit tacitam [*](faciti) quoque Caesaris iram?
- addita sunt poenis aspera verba meis.
- fit fuga temporibus levior . proiectus in aequor
- Arcturum subii Pleiadumque minas,
- saepe solent hiemen placidam sentire carinae:
- non Ithacae puppi saevior unda fuit.
- recta fides comitum poterat mala nostra levare:
- ditata est spoliis perfida turba meis.
- mitius exilium faciunt loca: tristior ista
- terra sub ambobus non iacet ulla polis.
- est aliquid patriis vicinum finibus esse:
- ultima me tellus, ultimus orbis habet.
- praestat et exulibus pacem tua laurea. Caesar:
- Pontica finitimo terra sub hoste iacet.
- tempus in agrorum cultu consumere dulce est:
- non patitur verti barbarus hostis humum.
- temperie caeli corpusque animusque iuvatur:
- frigore perpetuo Sarmatis ora riget.