Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- et quot aves motis nitantur in aere pinnis,
- quotque natent pisces aequore, certus eris,
- quam tibi nostrorum statuatur summa laborum,
- quos ego sum terra, quos ego passus aqua.
- nulla Getis toto gens est truculentior orbe;
- sed tamen hi nostris ingemuere malis,
- quae tibi si memori coner perscribere versu.
- Uias est fati longa futura mei.
- non igitur vereor [*](verear) quo [*](quo qua vel quia vel quod) te rear esse verendum,
- cuius amor nobis pignora mille dedit,
- sed quia res timida est omnis miser, et quia longo est
- tempore laetitiae ianua clausa meae.
- iam dolor in morem venit meus, utque Caducis
- percussu crebro saxa cavantur aquis,
- sic ego continuo Fortunae vulneror ictu,
- vixque habet in nobis iam nova plaga locum.
- nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu,
- nec magis est curvis Appia trita rotis,
- pectora quam mea sunt sene calcata [*](caecata) malorum,
- et nihil inveni, quod mihi ferret opem.