Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. artibus ingenuis quaesita est gloria multis:
  2. infelix perii dotibus ipse meis.
  3. vita prior vitio caret et sine labe peracta est [*](est om. A) :
  4. auxilii misero nil tulit illa mihi.
  5. culpa gravis precibus donatur saepe suorum:
  6. omnis pro nobis gratia muta fuit.
  7. adiuvat in duris aliquos [*](aliquo) praesentia rebus:
  8. obruit hoc absens vasta procella caput.
  9. quis [*](quis Heinsius quae vel quem (que) obruent (-et)) non horruerit tacitam [*](faciti) quoque Caesaris iram?
  10. addita sunt poenis aspera verba meis.
  11. fit fuga temporibus levior . proiectus in aequor
  12. Arcturum subii Pleiadumque minas,
  13. saepe solent hiemen placidam sentire carinae:
  14. non Ithacae puppi saevior unda fuit.
  15. recta fides comitum poterat mala nostra levare:
  16. ditata est spoliis perfida turba meis.
  17. mitius exilium faciunt loca: tristior ista
  18. terra sub ambobus non iacet ulla polis.
  19. est aliquid patriis vicinum finibus esse:
  20. ultima me tellus, ultimus orbis habet.