Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas:
  2. a Stygia quantum mors mea distat aqua?
  3. adfuit insano iuvenis Phoceus Orestae:
  4. et mea non minimum culpa furoris habet,
  5. tu quoque magnorum laudes admitte virorum,
  6. ut facis,[*](utque facis (et om.)) et lapso quam potes affer opem.
  7. si bene te novi, si, qui [*](qui, cf. quid A quis: quod σ ) prius esse solebas,
  8. nunc quoque es, atque animi non cecidere tui,
  9. quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis,
  10. utque decet, ne te vicerit illa, caves;
  11. et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis.
  12. sic eadem prodest causa nocetque mihi.
  13. scilicet indignum, iuvenis carissime, ducis
  14. te fieri comitem stantis in orbe deae.