Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cumque alii nolint etiam me nosse videri,
  2. vix duo proiecto tresve tulistis opem.
  3. quorum tu princeps, neque enim comes esse, sed auctor,
  4. nec petere exemplum, sed dare dignus eras.
  5. te, nihil exactos [*](ex acto: exactos Ehwald) nisi nos [*](nos non vel vos) peccasse fatentem,
  6. sponte sua probitas officiumque iuvat.
  7. iudice te mercede caret per seque petenda est
  8. externis virtus incomitata bonis,
  9. turpe putas abigi,[*](abici) quia sit miserandus, amicum,
  10. quodque sit infelix, desinere esse tuum.
  11. mitius est lasso digitum supponere mento,
  12. mergere quam liquidis ora natantis aquis.
  13. cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:
  14. instar et hanc vitam mortis habere puta.