Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles,
- vela regis quassae qualiacumque ratis,
- quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur,
- restat adhuc umeris fulta ruina tuis.
- ira quidem primo fuerat tua iusta, nec ipso
- lenior, offensus qui mihi iure fuit.
- quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,
- illum iurabas protinus esse tuum.
- ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo,
- diceris erratis ingemuisse meis.
- tum tua me primum solari littera coepit
- et laesum flecti spem dare posse deum.
- movit amicitiae tum te constantia longae,
- ante tuos ortus quae mihi coepta fuit,